Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 356

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

356

<< Nr. 355 | Index | Nr. 357 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 31 XII 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 279-283




--279--

Gratia tecum, fidelissime vir dei.
Literas tuas ternas primus legi, sed cursim et per capita tantum.
quod interpellandis machinis papistarum et sacerdotum acerrima contentione
obnitendum fuerat, sicut obnixus sum obfirmatissime. Publica
collegiorum trium bona clam exportarunt urbi. Senatus non omnis amat
successum, sicut nobis apparet et res ipsa arguit. Iccirco vix tandem
bene cursitando id confeci, ut residuis iam fugituris moram iniicerem.
Heri enim fidem dederunt se non hinc abituros, nisi bona omnia huc
reportarint, neque tamen serio fugam meditantur. Industriam ad movendos
opifices intendunt, qui victum diurnum ab ipsis quęritant; nostrum
vero consilium ad pacem conservandam prorsus spectat. De prioribus
binis tuis Bucerus respondit, qui in tuam sententiam manibus ac pedibus
concedit; pridem autem addictior fuit sententiae Lutheranae, quam
ego hominem acutum ac diligentem putavi semper magis pronuntiasse

--280--

tempori quam veritati: Tam diligenter semovit adorationem τῆς εὐχαριστίας,
etiamsi in reiiciendo Wiclefo satis multus videatur. Atque
haud scio, an corpus essentiale pani postremis scriptis incluserit, quę
domi meę necdum habeo neque, si haberem, legere vacaret ad abitum
succincto Cratandro, cui has ad te dedi. Quod vero ex nervo
scripturarum super gradibus prohibitis definiisti, mirum quam arrideat
quamque prosit hic nostris; charitati committis iudicium. Inter carnem
nostram et alienam discriminas, affirmas honestatem publicam ceu
gnomonem, obiecta diluis perspicua brevitate planeque circumspecte,
ut publicis auribus offerenda censeam. Atque uxorem patrui ducere
nephas est, a patruo, inquam, vivo repudiatam. Nam de adultera ducenda
deque praemortui patrui praeclara scriptura est. Super baptismo
parvulorum accuratius meditabimur. Hic suboriuntur, qui negent,
sed ex inerudita plebe, permoti, opinor, ex quibusdam libellis,
quos necdum videre contigit; ad novitatem enim vulgus nimium propendet.
Concordi pede tecum studebimus ambulare, cuius fidem et
cautionem diligentem pernovimus. Contendebant quidam non decere
Christianum magistratum verbi corruptores arcere, moti, si non fallor,
ex literis aut verbis Osiandri. Cui errori obstabam pro viribus,
quod ex animo doleret miseram plebem dilaniandam lupis sic negligi.
Scripturis nitebar; tu composuisti inter nos. Nolo ab hominibus pendeant;
at contendo tuam hic opinionem illustrare, quod sciam te ab
illius spiritu et scripturis pendere. Consensio magnas res conficit,
adeoque studemus continere animos ducum verbi, atque in hoc communibus
literis Luthero scripsimus, subtimide et reverenter tamen
et velut per insinuationem cohortati, sepositis prioribus, quę nunc
dominus velit revelare orbi, expenderet ad scripturam. Privatis equidem
literis ad Pomeranum, et liberioribus quidem, quod illius
placiditatem pernorim, affirmavi, tuam istic ecclesiam proxime ad
scripturam loqui et sentire, posthabita difficillima opinione totius, ut
nunc est, Christianitatis, neque argumenta Wiclefi mihi displicere;
quibus autem rationibus tu populum eo perduxeris, ignorare me, etc.
Brevi nuncium recipiemus. Si quid scitu dignum asportabit, curabo,

--281--

ut scias. De his hactenus. Iam postremis respondebo, atque utinam
tam possem, quantum cupio, duci inservire; sed hoc tempore diminutę
sum autoritatis et existimationis ob imposturam Ioannis Iacobi.
Quod partum est et nominis et opinionis, pene concidit huius vanitate
magis quam scelere, nisi scelerose frigida mendacia asseverasset. Imminent
hinc inimici et acriores et plures, quibus nihil praeter occasionem,
quo minus noceant, deest. Amici dexteritate mea in rebus perspiciendis
minus fidunt eoque frigidius assistunt periculose dimicanti
cum adversariis. Qui quidem casus in hoc prodest, quod nostri magis
ad Christum propendere discant; verum operam nostram duci inutilem
reddit, tametsi re nostra integra nihil minus videatur sperandum, propterea
quod aliquid ęris publici Francisco de Siccingen concreditum
necdum redditum sit neque reddendum speretur, et quod plurimum
in munitiones et propugnacula quotidie insumatur, grandisque summa
cuidam reipublicae promissa sit, brevi mutuo numeranda. Quid, quod
eiusmodi a conscia plebe impetranda sint, fama mox proderet consilia,
instrueret adversarios alioqui tale quiddam olfacientes! Cur igitur
certissimum hoc periculum ob incertam planeque desperatam spem
obiremus? Voco autem plebem, selectos illos ducentum [!] et quinquaginta
viros, qui in eiusmodi causis una cum senatu consultant,
quorum aliquos esse futiles consentaneum est. Immo nihil committitur,
nisi quod mox publicum esse debet [Matth. 10. 26].
Cęterum quo studio, quanto animo, qua fide meliores huius urbis
illi nostro fausta omnia precentur, nescio vel meditata oratione prosequi,
quale contra odium in illius ditionis occupatores, quod ille

--282--

amicus credatur, hii vero devotissimi hostes euangelii renati. Neque
dubitant quidam principem optimum in cursu adiuvandum, quem adhuc
herentem in carceribus ne monere quidem audeant. At vide, mi
frater, ne quid pio studio peccemus. Permagnum est negocium et
plenum periculo, spes dubia, occasio belli conficiendi praeceps, adversarii
exercitati et omnibus rebus instructissimi. Fortunae gentes
belli summam tribuunt, nos a spiritu domini edocti, voluntati divinae,
quę revera et certissima serie cuncta moderatur. Sed nobis certo
constare nequit, nisi scripturis et illarum spiritu constiterit, quae nos
alterius spiritus esse iusserit, quam Helias fuerit, qui toties ignem celestem
hostibus incutit [1. Kön. 18. 1 ff.], immo ministris regis sui, quando
nos ne inimicos quidem impune odisse poterimus. Dominus me toties
ab humanis praesidiis detraxit, ut animo nunc tremam, quoties eiusmodi
quiddam cogito, quamvis una perpendo eundem esse deum, qui olim,
eundem spiritum, eandem domini voluntatem [1. Cor. 12. 4-6], qui Davides,
Iosias et Iehu quoque excitavit ad nominis sui defensionem.
Daniel Mug ad duodecimum Ianuarii magistratu abibit; sufficietur
illi Nicolaus Knybsius, eiusdem fidei et equalis industriae, qui
peius obolet curtisanis et priore fortassis plura poterit pro tuendo verbo
praestare; nam est animi sedatissimi perinde atque constantissimi, ut
hominem reipublicae gubernandę natum diceres. Martinus Herlin
reliquas imperii civitates in officio pio continebit, vir sane animo maximo,
cui nobilis quidam Egolfus cognomine Redderer adiunctus est,
fide et animo pari, sed minore eloquentia. Hos in consilium partim
adhibui tanquam certissimos amicos, qui putant facile confici posse
pecuniam a privatis; verum equidem, qua sit ratione conficienda, non

--283--

video. Quo quisque enim ditior est, hoc et cautior, ne quid imprudentia
de summa decidat, adeoque nihil exponit mutuo, nisi ad usuram
censuum et obligato prius pignore. Tanta cautio est mammonis iniqui
[Luc. 16. 9]. Duci non scribo; tu tamen illi operam meam pollicearis,
quatenus piam ipse Christo praestare perseverat, qua pietate sibi infinitam
multitudinem assumpsit. Novam subodoror tragediam. Terra
huius viciniae censibus est oppressa. Scripsit autem Iacobus
Strauss, homo vehemens, citra culpam neminem pendere posse. Ad
finem tamen acerbitatem libelli condulcat, ita tamen, ut videatur velle
inherere hucusque assertę sententiae. Misnia et Turingia ab eo
homine commota fertur. Si quando ocium est, vel per capita tuam
sententiam et consilium perscribas, qui nobis es omnibus perquam
observabilis.
Responde, an singulis dominicis, dum conventus agantur, cęna
domini recolenda videatur. Nos hactenus quidem observavimus.
Omnia festa abolevimus, et tantum aguntur conventus diebus dominicis;
me tamen ridiculus scrupus habet: quo nam pacto dies vulgo [!]
distinguet? numerare ordine difficile, et prolixum est scribere et loqui:
die Iovis quartę dominicę mensis Decembris, des Christmonats etc.
Rescribe aliquando et ride inutilem meam curiositatem, qui vereor tam
levi occasione reditura festa propemodum antiquata. Confratres omnes
nostro omnium nomine saluta et nos adiuva precibus.
Datum pridie Kalendas Ianuarias anni 1525 mox sequentis.
Wolfgangus Capito.
(Adresse fehlt).