Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 355

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

355

<< Nr. 354 | Index | Nr. 356 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Lambert, Franz

Empfänger: Strassburg, Brüder

Ort: Zürich
Datierung: 16 XII 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 261-278




--261--

Gratia et pax a domino. Cur tam diu, carissimi fratres, a
scribendo temperaverim, hinc factum est, unde vulgo excusationes
petunt: tabellio nullus, cui tuto credi potuisset, adfuit; adfuerunt
simul occupationes tot, ut, etiamsi tabellio adfuisset, vacuus abire
esset coactus. Sed interim alii istis excusationibus nonnunquam utuntur
verisimilibus, nos autem nunquam non verissimis. Est tamen,
quo me soler: hoc videlicet, quod vos scio sic esse singulari tum
eruditione tum pietate pręditos, ut naufragium vobis penitus nullum
metuam. Eruditio manifesta est orbi; pietas autem vel hoc uno argumento
mihi perspecta est, quod tam sedulo inquiritis, quo quidque

--262--

consilio fiat apud nos, de quibus non admodum falso auditis, quod
ad nostram ecclesiam adtinet, quod eas structuras, quę contra deum
excitatę sunt, non usque adeo infęliciter demoliamur ac domum domini
super lapidem angularem [Eph. 2. 20. u. ö.] auspicatius instauremus,
quanquam procaciter obstent ἀλλόφυλοι, ut nostris cum vestris consiliis
collatis eo facilius ac expeditius in opere domini versemini. Quod quid
aliud est quam ardens caritas? quę, quantum in se est, hoc unum spectat,
ut opus dei inoffense promoveat. Nam nos qui tandem sumus, ut
tantis Hiramis et Beseleelibus pręscribamus, quo pacto debeant
regulam tendere? Sed hoc habet pietas, ut etiam, cum fides inconcussa
est certissimaque, nihilominus velit cum fratribus conferre consilium
suum, ut eo minus quisquam vel offendatur, vel eum, a quo
proficiscitur, consilium in suspitionem arrogantię trahat. Est et alia
causa, quod sepenumero fit, ut ii, qui paulo longius absunt a nobis,
paulo etiam syncerius consulant, quam qui penes nos versantur. Ita
enim in multis offendimus omnes, ut haud difficulter in odium nostri
rapiantur quidam, qui propius habitant, partim nostra culpa, dum ad
nostra vicia connivemus, ad aliena perspicienda Lyncea superamus,
partim istorum, dum ipsi in euangelio gloriam nullam, cuius tamen

--263--

maxime cupidi sunt, parare queunt, eam tamen aliis aut non quęsitam
aut legitime partam invident. Sunt enim, quorum in euangelio gloria
tanta est, ut mori potius velint, quam eam in dimicationem ullam
incidere permittere, e quibus est Paulus. Sed ea profecto gloria
verus dei cultus est. Sunt contra, qui, ut est hypocrisis inevitabile
malum, hoc ipso gloriam quęrunt, quod aliorum glorię invideant, ac,
dum glorię contemptores videri volunt apud alios, domi eius cupiditate
contabescunt. Hos, inquam, si in consilium advoces, parum fideles
fuisse sero tandem deplorabis. Unde fortasse nonnunquam propter
falsos fratres [2. Cor. 11. 26, Gal. 2. 4] e longinquo asciscendus, qui hoc
morbo vacet puriusque consulat. Sive ergo pietas et humilitas est, quod
ad nos quędam refertis, sive prudentia, ne hic perpetuo immoremur, quę
iam tribus epistolis interrogatis, hac lege accipite, ut, ubicunque regulam
cęlestis sapientię, quę fides est, incautius inciderimus, intrepide admoneatis.
Non enim nos latet, quam hactenus candide inter nos mutuo
verbum tractaverimus, commissumque non sit, ut alteri alteris ulla
ratione in explicando verbi sensu, dum alicubi erraretur, pepercerimus.
Prima epistola sic quęsitum est: Num liceat magistratum incredulum
ad legis opera impellere hypocrisimque docere. Nos ad
eam quęstionem breviter dicimus, quod, si magistratus infidelis est,
periculum est, ne legem non audiat. Ii enim soli verbum dei audiunt,
qui ex deo sunt [Joh. 8. 47]; qui ergo ex deo non sunt, verbum eius
non audiunt. Porro lex quid aliud est, quam verbum dei? nam de
divinis nunc loquimur legibus. Magistratus ergo si fidelis non est, legem
dei non audiat. Perpetuo igitur prędicanda est fides, ut ea fundamentum
fiat, supra quam ędificetur lex. Sed quid hic dico, fidem legis esse
fundamentum? inusitatus est hic sermo. Nemo offendatur! verum est,
quod dicimus. Nam fides nisi adsit, frustra legis cantilenam canes,
ut iam patuit, quia ii modo pastoris vocem audiunt, qui sunt ex ovibus
eius [Joh. 10. 27]. Legem vis a quoquam recipi? doce fidem ac
ora deum, ut ipsum trahat [Joh. 6. 44], alioqui littus arabis. Hoc
tamen interim observamus, ut propter fidelium varietatem simul legem
ac fidem praedicemus. Sunt enim quidam adeo segnes, ut, ni simul
legis calcaribus expergefiant, altius stertant, quamvis a fide non sint
alieni, quales apostoli fuerunt, qum aliquando a Christo ὀλιγόπιστοι
vocantur [Matth. 6. 30, 8. 26, 16. 8, Luc. 12. 28] cumque fidei suę infantiam

--264--

agnoscentes obsecrant: domine, auge nobis fidem [Luc. 17. 5].
Neque hoc alienum est a veritate, quod, qui sic torpent, adhuc inter
fideles numerentur, quamvis alii interim sic ferveant, ut quovis tempore
ad rem recte gerendam emicent. Non enim eadem mensura dat
deus spiritum, et patrocinatur mitis ille Christus cuidam lino, quod
fumum, non flammam reddebat, ne extingueretur [Matth. 12. 20], spem
haud dubie nobis faciens certam, quod aliquando arboresceret, ut
etiam incendium fieret, quod prius fumulus erat. Tales si fortasse
habuerimus magistratus, simul, quod bubus facimus, hortandi sunt et
pungendi; fidei scilicet rationem constanter docendi sunt et legis aculeo
excitandi. Si dicas fide potius excitari quam lege, non erras nec a
nobis dissides. Sunt enim et inter milites, qui mętu excitantur, ut
stationem servent; sunt contra, qui animi fortitudine. Sic, qui fide
extimulantur, fortium similes sunt, qui lege, męticulosorum. Vide,
quantum referat, eisdem verbis diversas sententias efferre et contra
diversis sermonibus eandem sententiam. Ipse, me Hercules, haud
facile dixero, utra pars alteram inter Christianos superet, eane, qę
fide sic fervet, ut calcaribus non egeat, an ea, quę fidem quidem
habeat, sed per imbecillitatem carnis assidue friget. Fides igitur sic
perpetuo firmanda inculcandaque erit, ut lex tamen nusquam omittatur,
qua fides delectatur; beatus enim, qui in lege domini meditatur
die ac nocte [Ps. 1. 2]; ubi vero fides alget aut desidet, extimulatur.
Nam quod hactenus de lege omnes dicimus, quod terreat, sic verum
est, quod eos modo terret, qui deo fidunt; nam impii, dum in profundum
peccatorum, ut Solomon inquit [Prov. 18. 3], veniunt, contemnunt.
Lex dei, si quenquam terret, eum terret, qui hunc deum
suum esse confitetur, cuius legem audit, creditque hanc ipsam legem
a deo esse. Lex igitur nusquam omittenda, nusquam negligenda est,
sed hac ratione, ut studium eius, quod lex iubet, ex fide oriatur.
Hoc ipsum Christus quoque innuit, qum per scripturas adperit, quod
in nomine ipsius oporteat pęnitentiam et remissionem peccatorum prędicari
in omnes gentes [Luc. 24. 47]. Pęnitentia vero hic nascitur,
ubi homo sibi ipsi displicet; tunc autem sibi displicet, cum se ipsum
agnoscit. Hoc autem per legem fieri necesse est; per legem enim
cognitio peccati [Röm. 3. 20]. Redeo nunc. Fidem enim nunquam
non praedicabimus et legem propter tardos nunquam omittemus, sed
ita, ut gratię dei sit, quicquid agitur, non virium humanarum etc.
Quod si quidam magistratus omnino sunt impii, ut, proch dolor, hac
tempestate quidam omnem omnium impietatem superant, nulla ratione
suadeo, ut ad sola opera ducantur. Nam illi, quandoquidem ἄθεοι,

--265--

id est: anumines, sunt, nunquam sic inducuntur, ut faciant, ut vel deo
placere velint vel hominibus. Non deo: nam ἄθεοι sunt. Non hominibus:
nam ubi timor dei non est, ibi tyrannis regnat, quę, dum
potest, nocet; imo ubi non nocet, illic mętuit non deum, sed homines.
Attamen hoc nos in usu habemus, ut eos magistratus, quos plane
cernimus esse impios, sic protrahamus, ut eorum impietas omnibus
perspecta fiat, sed in eum tantum usum, ut caveri possint serveturque,
quantum in nobis est, pax, ut sunt hęc tempora, utque inter
eos Christum praedicemus, qui ipsum se nosse adserunt, sed factis
negant. Semper debemus eis hoc ipsum obprobrare, quod se fideles
esse videri velint. Nam impii etiam istud in ore habent: Ego fidelis
sum, ego a fide nequaquam excidi, ego scio, quid credere debeam etc.,
re tamen ipsa nihil distant ab eis, qui deum ignorant. Hoc autem
quid aliud est, quam fidem excitare ac impietatem a factis arguere
ac in lucem protrahere? Isto pacto non modo magistratus, sed omnem
simul ecclesiam tractandam esse autumo, sed omnia tempestive. Nam
quantum putas eum esse in oculis domini sui, qui commendato famulitio
cibum in ipso tempore dederit? Tanta res est momentum et
tempestivitas, ut Christus observandam duxerit. Dicet aliquis, quonam
pacto aut quousque tempestivum sit vel parcere vel adoriri?
Respondeo: Quomodo iubet charitas, et quousque illa iubet parcere
et quando iubet aggredi, sic omnia sunt agenda. Nam ἡ χάρις οὐκ
ἐκπίπτει [1. Cor. 13. 8], id est: nusquam errat, fallitur, friget, nusquam
cessat; tale enim puto esse ἐκπίπτειν.
Secunda quęstio hęc fuit, an liceat magistratus inducere, ut eos,
qui euangelium non predicant aut, dum praedicant, vitiant, deponant.
Nam quendam huic sententię obstrepere dicitis, qui putet eos sic
esse ferendos, ut Israelitis Amorreos et Cananeos reliquosque.
Nos sic respondemus: nunquam defuturos esse Iebuseos ac Phereseos
[1. Kön. 9. 20f.], etiamsi isti, qui verbum cauponantur, exautorentur.

--266--

Filii huius mundi erunt, quamdiu erit mundus. Quod natum est ex
carne, caro est [Joh. 3. 6]. Satis erunt eorum, qui carnis ingenio freti
filiis dei obstabunt. Mętum hac in re omnem ponamus! Exautorandos
ergo censet Christus, non nos. Sal, si acrimoniam suam amittat,
ultra nihil prodest, sed abiicitur. Vos estis sal terre [Matth. 5. 13].
Ergo abiiciet magistratus Christianus eos, qui sal non sunt. Quod
si magistratus hoc non faciat, faciet ecclesia, in qua hoc sal stolidum
est. Nos sine intermissione instamus apud magistratum, ut eiusmodi
abiectiones verorumque doctorum inaugurationes facere velit, ne nos
eorum desidia, senatus dico, cogamur ad ecclesiam referre ea, quę
Christiani nulla ratione ferre debent. Iubet Christus a falsis prophetis
cavere [Matth. 7. 15]. Quis nunc tam excors est, ut cavere sic
intelligat: Audite eos perpetuo, etiamdum falsi sunt, sed cavete ab
illorum doctrina? Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava.
Neque est, ut quisquam dicat:Matth. 23. [Matth. 23. 3] docuit, ut
iuxta doctrinam illorum vivamus, sed ab exemplo abhorreamus. Nam
illic de illis loquitur, qui recte quidem docebant, sed non recte vivebant;
hic de istis loquimur, qui verbum ipsum viciant, currunt, et dominus eos
non misit. Terret nos idem dominus ab impudentia, cum eum, qui
sic palam peccat, ut ecclesiam offendat, certa ratione pręcipit a caulis
suis esse separandum ac tam diu abstinendum, donec tędeat flagitii
[Matth. 18. 17]. Porro, quod maius scandalum potest in ecclesia nasci
quam verbi vitium? Quod autem de lolio in medio tritici nato adferunt
[Matth. 13. 24ff.], certe ad doctrinam non attinet; nam ne ad gravia
quidem peccata adtinet, quę sine fronte perpetramus; Christus enim
ista mandat abiectione multari; sed ad ea modo, ad quę Christiana
charitas propter carnis imbecillitatem, cuius nos omnes conscii sumus,
connivere potest. Quod si abiiciendus est, qui facto offendit, nulla
certa ratione ferendus est, qui prorsus corrumpit. Id autem si faciat
Christianus magistratus, fortasse tranquillius etiamnum cedet, quam
si ecclesia aliqua faciat. Sive ergo iste sive ista faciat, omnino videndum
est, ut effectum detur; nam si manus rescindenda est et abiicienda,
dum corpus viciat [Matth. 18. 8f.], multo magis oculus, cor, imo
caput ipsum detruncandum est.
Tertia quęstio fuit, sed in posterioribus epistolis: Liceatne ei,
qui patrui sui defuncti uxorem duxit, eam citra ecclesię scandalum
tenere. Quid ego hic dixero, qum ipsi charitatem in consilium advocandam

--267--

vocandam esse videatis? Ea, dulcissimi fratres, oro sic perpetua
magistra utamini, ut ab ea nullatenus discedatis. Placet nihilominus
eius fratris sententia, qui legem de non ducenda patrui uxore intelligit,
vivo patruo non retegenda esse verenda uxoris eius. Atque,
ut brevibus expediam, quid me usus in eis Levitici 18. [Levit. 18. 14]
preceptis spectare coegerit, sic capite! Invenietis in eis legibus gradus
quosdam, in quibus dispensationem omnino nullam fieri videmus, contra
invenietis, in quibus videmus. Primus est: Quę caro tua sunt, perpetuo
non tanges, ut sunt filius ac ex liberis tuis nepotes, frater item
ac soror. Carnem autem tuam hoc loci non sic accipies, ut isto loco
capitur: Et erunt duo in carnem unam [1. Mos. 2. 24]. Uxorem enim
hic non carnem tuam adpellat, sed eos, qui vel tecum in eodem utero
nati sunt, vel ex quibus tu proxime natus es, vel qui ex te nati sunt.
Matrem ergo, sororem, filiam ac ex natis tuis nepotes nunquam connubio
iunges, quia caro tua sunt. Secundus gradus est in his, quę
eorum sunt, qui caro tua sunt: eas non revelabis, ut sunt noverca;
est enim uxor patris tui, qui caro tua est, quamvis noverca caro tua
non sit, sed neque isto loco patris caro vocatur. Est ergo huius
gradus lex: Uxorem eius, qui caro tua est, non reteges. Sed dispensatur
in isto secundo gradu, videlicet: cum frater moritur ἄτεκνος,
id est orbus, licet superstiti fratri posteritatem excitare fratri mortuo,
et uxore mortua licet eius sororem in uxorem ducere. Sic enim
habet exceptio: illa vivente. Verumtamen hęc dispensatio post legem
promulgatam tunc solumodo [!] facta est, qum vel frater vel uxor mortua
fuit. Tertius gradus est in his, quę uxores sunt eorum, qui non
caro tua sunt, sed eorum, qui caro tua sunt. Caro sunt, ut patruus
non adpellatur caro tua, quoniam, quod ad propagationem adtinet,
nihil de illo ad te devenit; sed adpellatur patris tui caro. Eius
autem uxor non est carnis tuę uxor, sed carnis patris tui est uxor.
Unde videtur propter publicam honestatem interdictum tibi esse ab
eius contactu, videturque istud impedimentum, ut vocant, publicę

--268--

honestatis iusticia, quo iurisperiti sunt usi nomine, hinc defluxisse. Si
nunc in secundo gradu facta est dispensatio, tum tandem, qum frater
aut uxor essent mortui, quanto magis in tertio, qum is esset mortuus,
cuius causa per verecundiam non licebat eo vivente ad uxorem eius
intrare. Sed occurrunt nobis duo inexplicabilia: unum, quod lex de
non tangenda uxore fratris hanc interpretationem legis non admittit.
Nam alias notum est, quod vivente fratre vel patruo non licebat eius
uxorem attingere propter adulterium; patet ergo, quod lex huc tendat,
ut mortuo fratre aut patruo non liceat eius uxorem attingere. Ad
hoc dicimus nobis omnino videri hanc esse sententiam legis. Nam
Levitici 18. [Levit. 18. 6ff.] nihil excipitur, unde et dispensationem
legis adpellavimus hoc sequentis fratris connubium. Causam igitur
adesse oportet, ubi dispensatio postulatur, sed multo magis charitatem,
quę dispenset. Sic tamen ante legem Iacob sorores duas habuit,
quod fortasse hoc modo, quod lex nondum lata esset, a quovis excusari
potest. Sed nihilominus offendunt factum prius, quod tamen
domino placuit, unde et pro iudicato habetur et lex, quę post sequuta
est. Nam hęc ex diametro dissentiunt, duas habere sorores uxores,
et duas sorores uxores simul ne habeto [3. Mos. 18. 18]! Hic charitas
omnia placat [1. Cor. 13. 7]; dictat enim, quod, quacunque tandem
ratione quęque facta sunt, recte facta sunt, eo quod dominus fieri
pręceperit. Est ergo dispensatio legis, qum frater fratris uxorem sibi
iungit. Alterum, quod hi gradus, quos facimus, rem totam non explicant;
nam ex fratre neptis duci non potest, et tamen caro mea non
est secundum istos gradus. Respondeo: Neptis carnis tuę, id est fratris

--269--

vel sororis caro est. Unde et tum dicebamus de propagatione,
de qua nihil ad nepotem veniebat a patruo, multo minus ab uxore
patrui. Habuimus autem in gradibus, quod, quę caro sunt eorum,
qui caro tua sunt, interdictę sunt. Sed in his pręstat esse pium, quam
argutum, charitate potius fervere, quam argutiis et contentione. Recte
autem videmini censuisse, dum per charitatem nepoti patrui defuncti
uxorem pronunciastis non esse adimendam. Hęc si cui placent, amplectetur;
sin minus, contemnat! Nos enim etiam ista proferentes
arguti videri nolumus, sed firmum fundamentum, quod in charitate dei
stat, hoc pacto contra contentiosos munimus ac tuemur.
Quarto requiritis nostram sententiam de ceremoniis duabus, baptismo
et eucharistia, quas solas nobis Christus reliquit. Dicam,
sed ingenue, de utraque. Primum autem de baptismo. Contulimus
de baptismo duabus vicibus cum quibusdam fratribus, fęliciter quidem,
quod ad pugnam attinebat ac discessionem. Nam anxie obtestabamur
nos mutuo, ut omnia iuxta charitatis normam ageremus; verum quam
probe id factum sit, viderint ii, qui sic tum praedicant tum instant,
quod infantes non sint baptismi aqua tingendi, ut bona pars Christianorum
contentionis eos et contumatię insimulent. Baptismum initiationem
esse tam eorum, qui iam crediderunt, quam qui credituri sunt,
facile patet literas sacras paulo dexterius tractanti. De iis, qui iam
crediderunt, nulla porro est controversia, quin baptisari possint, de
aliis vero multo maxima. Sunt enim, qui abominationem vocent atrocissimam,
impietatem manifestissimam, facinus audacissimum et quicquid
bilis atra suggerit, si quis, Christianus etiam, infantem recens
natum aqua tingat. Ac dum ex scripturis ea, quę subiiciemus, opponis,
nihilo magis moventur, quam si betam aut malvam opposuisses.
Quod autem baptismus eis etiam datus sit, qui credituri erant, Io. 1.
[Joh. 1. 26] clarissime patet. Cum Iohannes baptista rationem Iudeis
redderet, quanam autoritate baptisaret, sic inquit: Ego in aqua
baptiso; medius autem inter vos stetit, quem vos nescitis; ipse est, qui
post me venturus est etc. Iohannes ergo in eum baptizabat, quem
vulgo aduc ignorabant. Neque patet hic elabendi rima, quod Iohannes
hęc verba eis solumodo [!] dixerit, qui ad se missi erant, sacerdotibus
et Levitis, quod scilicet ipsi Christum ignorarent. Nam

--270--

paulo post addit [Joh. 1. 27]: Post me venit vir, qui ante me factus est,
quia prior me erat, et ego nesciebam eum; sed ut manifestetur in Israel,
propterea veni ego in aqua baptisans. Hic videmus palam,
Iohannem in eum usum abluisse homines, ut eum, qui post se venturus
erat, non in mundum, nam annos iam natus erat triginta, sed
in peccatorum hominum cognitionem omnibus manifestaret; dicit enim
se ideo baptisare, ut Christus Israeli manifestus fiat. Quod Lucas
in Actis 19. [Ap.-G. 19. 4] sic explicuit: Iohannis baptisavit populum
baptismo pęnitentię, dicens in eum, qui venturus erat. Baptisabat ergo
in Christum, qui aduc venturus erat. Ac ne obscurum cui videatur,
quod adferimus, talis erat baptismus Iohannis, ut, qui eius verbo,
quo securim radici iam inflictam clamabat ac se vocem esse adseverabat,
quę in deserto venientis Christi admoneret [Matth. 3. 10.3] ac
eum, qui post se venturus erat, tantum esse pronunciabat, ut eius
soleas non esset dignus tangere, simulque eum ipsum esse agnum, qui
pro omnium delictis perlitaturus esset [Joh. 1. 29.36], promittebat -
qui, inquam, eius isti verbo credebant, iam pęnitentium se sotios
faciebant, quos ipse tum aqua tingebat, ut eos veluti sacramento isto
adstrictos venienti duci suo adscriberet et eos tandem ille beatos redderet.
Ioannes ergo sic baptisabat, ut ad venientem Christum
mitteret. Baptismus ergo Christi cognitionem antecedebat. Nam
inter Ioannis Christique baptismum nullum prorsus discrimen facimus;
nam quibuscunque verbis uterque fieret, idem tamen symbolum
aut sacramentum erat. Quin hoc negligendum esse non arbitror,
quod, quicumque etiam ab apostolis baptizati sunt post ipsam Christi
agnitionem, eos tamen, si vita defuncti essent, ad patrem non fuisse
profecturos, antequam Christus moreretur ac resurgeret. Signum
ergo venientis salvatoris baptismus fuit apostolorum etiam, quem salvatorem
adesse quidem ante oculos videbant; sed si qui, priusquam ipse
moreretur, vita excessissent, etiamsi sexcenties tincti fuissent, salutarem
Christum non experiebantur, tametsi salutarem firmiter crederent,
donec victor mortis resurgeret. Adde, quod, si apostoli iam inde ab
initio baptisati sunt, ut omnes pręsumunt, in venturum Christum
baptisati sunt, duplici causa: una, quod eum vix tandem a mortuis
resurgentem recte cognoscerent; altera, quod resurrectio nondum
facta erat, qum aliquando baptizarentur. Et tamen baptismus resurrectionis
eius adsimulatio est; consepulti enim sumus cum Christo

--271--

per baptismum etc. [Röm. 6. 4]. His omnibus hoc solumodo [!] probare
volumus, quod baptismus etiam iis datus sit, qui credituri aliquando
erant; et in eum usum baptisati sunt, ut Christum postea discerent:
id quod isti extremam esse impietatem quiritantur. Sed nunc dicam,
quibus scripturę locis fretus putem infantes esse baptisandos. Oportet
autem in discutiendis opinionibus certum aliquem locum adduci, in
quo id, quod sentimus, clare adseratur. Sic igitur brevibus accipite:
Circumcisio signum fuit pręcedentis fidei, Ro. 4. [Röm. 4. 11]. Aduc
tamen reddita est infantibus octiduanis, quorum fides multos post
annos sequebatur. Baptismus omnino successit in locum circumcisionis;
ergo baptismus perinde atque circumcisio reddendus est eis, qui
post credituri sunt, quamvis ea ratione ut infirma elementa prius auferas,
hoc est loci, personę, temporum generisque circumstantias. Hic
omnia nuda sunt et aperta pręter mediam propositionem, videlicet,
quod baptismus sit Christianorum circumcisio. Ea apud Paulum
Coloss. 2. [Col. 2. 11] tam adperte ponitur, ut non possit magis, ubi
sic inquit: In quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta,
dum exueritis corpus peccatricis carnis in circumcisione Christi, dum
cum illo estis consepulti in baptismo. Quod ad huius loci sententiam
adtinet, obscurum non est, quid hic Paulus velit, nempe hoc, quod,
qui Christi facti sunt, nova creatura sunt etc. [2. Cor. 15. 17]. Sed ad
propositum redimus. Quid, quęso, clarius dici potuit, quam quod circumcisio
Christi tum sit in nobis perfecta, qum simus in baptismo sepulti
cum eo etc. [Röm. 6. 4]. Christi ergo circumcisio verbi dei autoritate,
non Romani pontificis, infantibus datur, sicut et circumcisio Abrahę.
Iussit autem Christus, ut apostoli sinerent parvulos ad se venire,
nam talium sit regnum cęlorum, et amplexus est eos [Matth. 19. 13 f.,
Matth. 10. 13-16]. Si ergo quis vetat eos in nomine patris et filii et
spiritus sancti baptisari, certe vetat eos ad Christum venire. Hi,
qui obstrepunt, sic reclamant: Iussit quidem ad se adduci infantes
Iesus, sed non legimus, quod baptisaverit eos; non ergo baptizandi
sunt. Quibus contra sic occurritur: Christus neminem baptisavit;
sic enim habes Io. 4. [Joh. 4. 2]: Ipse quidem Iesus non baptizabat,
sed discipuli baptizabant in nomine ipsius. Sequeretur ergo, quod
nemo esset baptizandus; quod quam sit iniquum, nemo ignorat. Interim
talium est regnum cęlorum [Matth. 19. 14]. Nunc qum audiamus
Petrum sic in domo Cornelii, posteaquam vidit eos spiritum
sanctum accepisse, pronunciare: Quis vetat hos aqua tingi, qui ęque
atque nos spiritum sanctum acceperunt [Ap.-G. 10. 47]? licebit nimirum
et nobis sic dicere: Quandoquidem infantes dei sunt, quis vetat

--272--

eos aqua tingi? Hic iterum exiliunt dicuntque Christum dixisse:
talium, non: horum; unde potius illic esse loqutum de iis, qui sunt
infantium similes, quam de ipsis infantibus. Nec vident obstare, quod
sequitur: Et amplexus est eos et imponens manus super illos benedicebat
eos [Marc. 10. 16]. Quos? credo istos, qui erant infantium
similes. Sic semper habet contentio, quod dicat, etiamsi ignoret, quid
dicat. Christus hic simul et infantes tanquam suos amplexus est,
manibus attrectare dignatus est ac bene pręcatus, et ab eis ad nos
transiit, quod nunquam non facit, a corporalibus ac visibilibus ad
sublimia nos erigens. At unum velim isti mihi dicant: Quorsum tandem
fides tendat, citra quam negant cuiquam baptismum dari debere.
Dicent haud dubie: Huc, ut, quandoquidem fide certi sumus nos dei
filios esse, dum hic vivimus, ad exemplum Christi innocentissime
vivamus, ut cum ipso regnemus tandem. Innocenter ergo vivere et
humiliter vivere Christiane vivere est? Est. At Christus hanc sive
humilitatem sive innocentiam ab infantibus docet esse discendam.
Adparet ergo infantes hoc etiamnum esse, quod nos fieri studemus.
Si ergo nos dei sumus, qui ad mensuram infantium innocencię haud
leviter pervenimus, manifestum est Christum non solum per similitudinem
esse loqutum de iis, qui sunt infantium similes, sed de ipsis
infantibus; nam inducit nos ad illorum exemplum tanquam ad archetypum.
Quod si imago dei est, quanto magis archetypus dei est?
Dum ergo infantes dei sunt, quis vetabit eos iuxta Petri verbum aqua
ablui? Tradit et Paulus 1. Cor. 7. [1. Cor. 7. 14] liberos eorum coniugum,
quorum alter modo fidelis sit, sanctos esse, et usitatum est
Paulo eos vocare sanctos, qui fideles sunt. Si ergo liberi ex uno
Christiano parente nati inter sanctos, id est fideles, censentur: quis
vetabit eos aqua tingi, qui iam sancti sunt ac ipsum iam sunt, quod nos
fieri studemus? Quanquam sunt, qui putent, Christianorum liberos
hic ea causa vocari sanctos a Paulo, quod liceat cum eis habitare;
id quod alioqui minus licuisset, si immundi fuissent, id est omnino ex
incredulis nati. Quorum ego sententiam, ut bona venia dicam, nondum
sequor; nam hoc supercilium Iudaicum non habebant, qui ex
gentibus ad Christum conversi erant, quales Corinthii certe fuerunt,
ut ab eis tam pertinaciter abhorrerent, qui infideles essent; nam et in
idolothytis cum illis usque ad offensionem edebant [1. Cor. 8. 1ff.].
Quod autem illic paulo ante dictum est: Sanctificata est incredula
uxor per maritum credulum [1. Cor. 7. 14], iterum non videtur huc esse
trahendum, ut sanctificatum intelligas pro mundo puroque redditum
carnali mundicia, sed quod sepe factum est, ut incredula uxor sit per

--273--

maritum credulum fidelis reddita. Nam post etiam dicit: Quid scis,
o uxor, an sis maritum servatura [1. Cor. 7. 16]? Porro servare non
potest homo hominem. Loquitur ergo de conversione ad fidem. Sed
etiamsi donemus hunc esse sensum, aut si fortasse sit hic huius loci
sensus, certe alia erit conditio eius, qui natus est ex Christiano, infantis,
quam eius, qui ex incredulo; sed alia conditio eius non erit, si
a fide resiliat. Manebit ergo in pręstantiore conditione, si in fide
educetur. Nunc autem ab initio dictum est eos, qui fidei aduc candidati
essent, aqua tinctos esse, quales a Iohanne baptisati fuerunt
et apostoli ipsi, nisi negemus eos nunquam esse baptisatos. Licebit
ergo eos infantes, qui ad fidem educantur, non minus aqua tingere.
Nunc brevibus eos nodos expediemus, quos adversa pars obiicit. Primus
est: Nusquam legimus apostolos abluisse infantes; cum ergo et
verbum et exempla desint, non sunt abluendi. Respondeo: Verbum
non deest, sed vos verbum non recipitis, nempe, quod baptismus
circumcisio nostra est illa exterior [Röm. 4. 11]. Nam utrumque de
circumcisione externa loquimur: nihil est, nisi intus simus circumcisi;
et contra de circumcisione interna quicquid loquimur, aduc est externa
circumcisio, quę internam signat, et externa internam antecessit. Sic
et de baptismo loquendum est; nam et Paulus sic de eo loquitur.
Sed nec exempla desunt, ut in superioribus patuit de Iohanne in
venturum Christum tingente [Joh. 1. 26]. Adde, quod Paulus baptizavit
Stephanę domum, 1. Cor. 1. [1. Cor. 1. 16], et custodem carceris
cum omni familia sua, Act. 16. [Ap.-G. 16. 33], in quibus verisimilius
est infantes fuisse quam defuisse. Item verisimilius est, quosdam
in familia etiam adultos fuisse, qui fidem non usque adeo absolute
vel nossent vel haberent, sed dominum omnes sequti sunt. Secundo
sic obiiciunt: Apostoli dum baptizarent, prius fidem eorum, quos
tingebant, explorarunt. Respondeo: interim percontationem hanc esse
factam, interim vero minus. Mendacium ergo inculcatis auribus simplicium,
cum dicitis ab apostolis semper fidem exactam esse. Quod
autem perpetuo non exegerunt, Christi exemplo factum est, qum aliquando
eos, quos curaturus erat, de fide interrogavit, aliquando neglexit.
Matth. 9. [Matth. 9. 28] interrogavit cęcos duos, qui petebant,
ut se illuminaret, an crederent, quod hoc posset, cumque responderent
sese credere, dixit, ut iuxta fidem eorum eis contingeret, et confestim
restituta est eis lux [Matth. 9. 29]. Io. autem 9. [Joh. 9. 1ff.] cecum a
nativitate illuminat, qui eum prorsus ignorabat; nam postea, cum ei
esset obvius factus, interrogavit eum: Tune credis in filium dei? Respondit:

--274--

Quis est, domine, ut credam in eum [Joh. 9. 35f.]? Hic signum
fidem antecessit. Simul et hoc considerandum est, quod Iesus
eorum fidem respexit, qui de tecto paralyticum demittebant, ut eum
sanum redderet [Matth. 9. 2]. Tertio hunc nodum obiiciunt: Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui non crediderit, condemnabitur
[Marc. 16. 16]. Fidem ergo pręcedere oportet; alioqui non
minus frustra baptizabitur quisquam corvus. Respondeo: Id verbi infantibus
adaptari nequit; nam paulo ante precessit: Prędicate euangelium
omni creaturę [Marc. 16. 15]. Iam sequitur: Qui crediderit, audito
scilicet euangelio. Cum autem infantibus nec prędicetur nec
audiatur, manifestum est eos hac sententia vel maxima non teneri,
sed eos modo, qui praedicari audiunt, deinde credunt aut resiliunt.
Quarto loco sic instant: Longe vividius erit ac efficacius, dum quisque
palam fidem confitebitur, priusquam in aquam mergatur. Respondeo:
Potior erit ratio discendę fidei, dum puer baptizatus est,
quam cum minus. Ut enim sunt lascivia et audacia huic generi cognata,
potest utrumque vitium comodius sopiri in baptizato puero,
quam in non baptizato. Nam si ad impudenter lascivientem parentes
impudentius conniveant, erunt, qui iure admoneant tam parentes quam
liberos, vicini fratres dicantque: Siccine tu filium educas ad offensionem
fratrum omnium, ad blasphemiam dei nostri? Audacia vero, qum quisque,
dum argueretur, insultare facile posset: Quis tandem ego sum?
ego Christianus ero, si placebit. Quid tibi mecum est [Joh. 2. 4]?
oportunius profecto frangi potest in baptizato, quam in non baptizato.
Est ergo infantium baptismus, quod olim circumcisio, sacramentum,
quo etiamnum pueri adstringimur ad legem domini discendam vitamque
formandam, quo simul adstringuntur parentes, ut nos ad eum
modum fingant, quo non minus licet signatum esse, quod ex Christianis
natus sis parentibus quodque iuxta professionem istam sis vitam
formaturus, quam olim circumcidi licebat, qui ex Abraham, sive
secundum carnem sive secundum spiritum, erant. Quod autem isti
deesse putant, ut quisque fidem suopte Marte confiteatur, id eveniet
in eucharistię usu, si legitime instituatur. Nam ut nihil aliud est
quam cęlebris gratiarum actio eorum, qui se Christi morte vivificatos
et sentiunt et gaudent, ac simul summa est coniunctio et adglutinatio
corporis, hoc est fidelium Christi, fiet, ut, dum sic utemur, quisque
se ipsum intus probet, an recte de Christo sentiat, an recte de eius
membris. Ac dum recte sentit, iam panem istum in communi gratiarum

--275--

actione veluti coniunctionis glutinum ac sacramentum aut symbolum
edat poculumque hauriat, a qua constipulatione, a quo fędere,
a quo corpore extrema sit malicia discedere. Breviter in hoc infantium
baptismo non est, ut tantopere digladiemur, quam hoc unum,
ne baptismo tribuamus, quod solius gratię dei est, nempe ne putemus
animam aqua baptismi ablui, id quod nostrum figmentum non est, sed
cęlestis spiritus doctrina. Sic enim 1. Petri 3. [1. Petr. 3. 21] legimus,
quod pari forma nos baptismus expiet, quomodo diluvium olim universum
mumdum lustravit, non quatenus corpus abluit, sed quatenus
consciencia sibi recte constat, qum se ipsam percontatur, quid de deo
sentiat. Qum ergo gratię dei sit omnium salus hominum, neque id,
quod hic de bonę consciencię interrogatione Petrus dicit, ad infantes
trahi possit, sed hi nihilominus de gracia dei certi sunt: non est, inquam,
ut tantopere de exteriori signo pugnemus, cum eiusmodi contentiones
nihil quam noxiam offensionem pariant. Sed est versutus
ille cacadęmon [!], qui nos miris modis ad amorem nostri glorięque
cupiditatem allicit dictatque summam esse gloriam, si stes invictus.
A cuius artibus liberet nos misericors deus et, si tingere tanta est
blasphemia, efficiat, ne tingamus, sin minus, det spiritum pacis in
corda contentiosorum hominum, ut eas vires, quas hactenus in hanc
contentionem insumpserunt, ad pacis tranquillitatisque studium convertant.
Postremo loco de eucharistię usu quęsitum est deque Carolostadii
sententia. Quid nos de isto pane poculoque iam annos aliquot
senserimus, paucis communicavimus, atque hoc amicis solumodo [!]
eis, quorum fides nobis perspecta esset. Nunc longissimam epistolam
ad Matheum Rutlingensem dedi de ea re; nam illic collatio
indicta erat. Eius vobis etiam hic simul copiam transmitto, sed ea
lege, qua Rutlingensibus ac aliis fratribus, ne scilicet cuiquam communicetis,
qui non sit syncerus in fide, sed nec ei quidem, nisi tutum

--276--

sit, quod excudi non faciat. Qum eam epistolam Myconius noster
legisset, admonuit quendam magni nominis virum refellere hanc sententiam,
qua putamus "est" pro "significat" vel "symbolum est" esse
positum, mittitque libellum. Eum qum ad quaternionem tertium legimus,
invenimus legem, qua et nos usi sumus in dicta epistola, nempe
fidem esse, quę nobis germanum scripturę sensum adperiat. Sed interea
vehementer miror eum virum ex fide non esse compulsum, ut confiteretur
aliam esse significantiam huius vocis "est" oportere, pręsertim
cum Christus dicat [Joh. 6. 63]: caro non prodest quicquam, spiritus
est, qui vivificat; verba, quę ego loquutus sum vobis, spiritus et vita
sunt. Nam nulla creatura post hanc sententiam Christique consilium
quicquam debuit scrutari de corpore Christi, cum et Paulus neget
nos Christum ultra nosse secundum carnem [2. Cor. 5. 16], et in
Hebreorum epistola adseveret [Hebr. 1. 13] eum ad dextram dei
sedere et posthac expectare, donec inimici sui ponantur scabelli instar
sub pedibus eius.
Quę de cantionibus Germanicis ac psalmis scribitis, fratribus
omnibus placent, quę vero de missa, non undequaque probantur;
nam hoc sacramentum aliud non est quam cęlebris gratulatio et confęderatio.

--277--

Qum igitur toti ecclesię ipsam cęlebrare placebit, cęlebretur,
ac interim detur opera, ut, quod paulo inconsultius ędificatum est,
maiore consilio melioreque solvatur. Admonueram aliquando, ne nimis
essemus in quorundam magistrorum verba iurati. Nos speramus futuro
pascate rem sic perfici apud nostros posse: Ponemus mensam, panem
ac vinum dicemusque hoc sacramento gratias agi coniungique sibi
mutuo Christianos etc., ut satis superque dictum est vel hic vel in
dicta epistola. Sic autem germanam sententiam citra offensionem
docebitis. Deum nemo vidit unquam [Joh. 1. 18]; patet ergo in eucharistia
non debere adorari, quod videtur. Mox dictum locum: Caro
non prodest quicquam [Joh. 6. 63], mature tractabitis. Tertio loco eum,
qui est 1. Cor. 10. [1. Cor. 10. 16f.]. Confestim ergo videbitis errorem
se in tenebras suas proripere [Ps. 91. 6].
Hęc multo cum labore scripsimus, ut maxime necessaria interea
obmiserimus. Quę si parte aliqua offendunt, ut dictum est, admonete
et date operam, ut, quę dominus per vos dignatur in lucem dare, ad
nos quoque perveniant! Novarum rerum apud nos nihil est, quod
ignoretis. Ipsi enim iam novistis, quantis insidiis et minis petamur,
excepto hoc uno: Collegit senatus noster ex tribus mendicantium
monasteriis Praedicatorum, Augustinensium, Minorum, omnes
fratres, nihil tale opinatos, in unum ac in Minoritarum monasterium
contrusit; fuerunt enim pauci. Remittuntur autem, qui in aliis conventibus,
ut vocant, primo recepti sunt, ad eos ipsos. Qui apud nos
primo recepti sunt, a sęnatu vel artificiis discendis locantur, si iuvenes
sunt, vel usque ad extrema alentur, si vetuli, qui nihil amplius discere
possunt. Servatur in omnibus charitas.

--278--

Salutat vos Leo, Myconius, Megander, Henricus
Utingerus, qui hanc copiam in usum vestrum descripsit, Ioannes
Aulęus, qui alteram. Epistolam ea lege servate, ne excudatur, qua
aliam; ac si excudi vultis, significate.
Servet ecclesiam suam Christus
Tiguri, 16. die Decembris Mvcxxiiij.
Huldrych Zuinglius
ex animo vester.
Constantes estote! Videbitis auxilium domini super vos.
Francisco Lamberti ac omnibus, qui in fide synceri sunt,
fratribus Argentorati fidem domini nostri Iesu Christi
vel predicantibus vel confitentibus.