Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 365

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

365

<< Nr. 364 | Index | Nr. 366 >> 

Absender: Heyl, Christoph

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 14 III 15(25?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 310-312




--310--

Quod te amo, suavissime vir, iubet singularis tua erga me benignitas;
quis enim non amplectatur, suoque id merito, qui immerentem
tam uberibus beneficiis esset prosecutus? Sed tua modestia ea est,
quae nec laudi maxime ducit, quodcunque benefecerit, nec ego ita
magnificum fecero (quamquam tibi istud debeo), si hanc tamen ob
gratiam solum te plurimum fuero admiratus. Sunt pietas et morum
suavitas, quę pręter inaffectatam eruditionem te omnibus maximopere

--311--

commendant. Quomodocunque tamen illa habent, non contineo me,
quin tibi gratias agam, qui in rebus meis tam studiosus promotor
fueris, atque id, quod tum agebatur, si et reipublicae et aliorum
commodo mihi permittitur, non recuso. Si aliquo id pacto fieri non
potest, nihil est plane, cur ego desiderem, quod equidem mihi sum
conscius; mea sic amo, ut aliena posthabere haud placeat prae meo
commodo. Quod vero, qum Tiguri discederem, Basileae expectaturum
esse aliquandiu, tibi ostenderim, non, ut spero, te male habebit,
si certiorem te facio me apud Andream Cratandrum divertisse,
ad quem, si voles, quod referet mea, significare, literas dederis. Salutavi
tuo nomine Oecolampadium; qum vero literas ad eum nullas
haberem, nolui hunc diutius molestare. Sed nihil aeque doluit, quam
quod Leonem tuum Basileae non repererim; is enim pridie, quam
ego adveni, abierat, idque postridie per Oecolampadium rescivi.
Quod restat, Leonem saluta de me multis nominibus. Utrique me
plurimum debere sedulo polliceor; quod tu curaveris, ille promoverit

--312--

me; neuter est vero, qui de me plurimum meritus non sit. Si per
negocia tibi licet et grave non est, de rebus meis ad me perscribito.
Vale.
Basileae pridie Idus Martias.
Tuus Christophorus Heill Wisbadiensis.
Christophoro medico vestrati literas reddes, quae tuis sunt
adiunctae.
Domino Ulricho Tzwinglio apud Tigurinos, viro optimo.