Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 366

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

366

<< Nr. 365 | Index | Nr. 367 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 31 III 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 313-314




--313--

Gratia et pax a deo.
Legimus, carissime Vadiane, "Axiomata" vestra multa cum
gratulatione, hac potissimum causa, quod rem Christianam vobis
recte exploratam esse manifestant. Pia sunt et docta; sed prelum
tenebatur necessariis istis ad nundinas Franckfordienses. Mitto
tibi dono "Commentarium" nostrum, quem vix dicendis sudoribus
tandem effectum dedimus, in quo multa longe aliter tractavimus,
atque fuerit hactenus observatum a multis. Tu diligenter omnia expende;
nolumus enim veritati uspiam vis fiat. Grebelius apud nos
est, ad factionem suam nusquam non trahens, quoscunque potest, et
ministerium nostrum sic adcusans et calumnians, ut, si maxime tales
essemus, quales ipse prędicat, minime tamen ipsum decebat usque

--314--

adeo in bene meritum ingratum esse. Tu te confirma, ne illius opinione
abducaris; hoc enim peculiare habet, ut ista taceat, quę nos in
medium adferimus, sua ogganniens. Proximus ab isto, quem nunc in
manibus habemus, adversus Uraniensem quendam, labor erit de
"Baptismo", quem longe aliter tractabimus, quam ulli vel veteres vel
neoterici tractaverint, quamvis non nos simus sic tractaturi, sed verbum
ipsum, quod tamen aliter intellectum oportet, quam hactenus
factum sit. Gustum autem eius rei facies in hoc "Commentario" nostro.
Vide, ut exciderit, quod maxime volebam, nempe causam adiungere,
cur liberato tandem pręlo "Axiomata" non sint excusa. Ea est: interea
didicimus, quod inter vos erat dissidium, per sęnatum esse decisum.
Quod si minus ad hunc modum habet, indica, et rem effectam dabimus.
Vale, et boni consule, quicquid scribimus; inter enim tot occupationes
ac capitis dolores scribimus, ut, nisi videremus calamum incedere,
ferme ignoraremus, quidnam fieret.
Ex Tiguro pridie Kalendas Apriles M.D.XXV.
Huldrichus Zuinglius ex animo tuus.
"Commentarius" mendosius exiit; tibi tamen satis facere potest.
Habes mendas post finem quasdam. Non relegi.
Herren doctor Joatim von Watt zuo Sant Gallen in sin hand. - Sant
Gallen.