Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 367

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

367

<< Nr. 366 | Index | Nr. 367a >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Basel, Prediger

Ort: Zürich
Datierung: 5 IV 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 315-320




--315--

Huldrichus Zuinglius Ioanni Oecolampadio,
Marco Bertzio, Petro Frauenbergio, Iacobo Imelio,
Vuolfgango, Thomae, Ioanni, piissimis verbi
ministris apud Basileam, fratribus
in domino charissimis.
Gratia et pax a domino.
Tradiderunt gentilium quoque docti, o charissimi fratres et in
militia summi regis commilitones, concordia res parvas maximas fieri,
contra vero discordia labi ac ruere. Quanto magis, qui unius eiusdemque

--316--

dei ministri sumus, ex eius precatione, qua sic patrem obtestatus
est [Joh. 17. 21]: "Oro, ut hi unum sint, quemadmodum ego
et tu unum sumus", colligere debemus, quod nihil aeque nobis fugiendum
est atque dissensio, nihil sic adpetendum ut unanimitas et concordia.
Solent quidam exempla postremo loco ponere; nos hic inter
principia ordinamus. Constat urbis nostrae pax, deo gratia, usque
ad hanc diem tanta constantia, ut quae hactenus impulere procellae,
frustra se extulerint; sed huiusce tranquillitatis causam an putatis
minimam fuisse ministrorum verbi concordiam? Nulla inter nos porro
est simultas, nulla dissensio, invidia nulla, rixae ac contentiones nullae;
quae animorum consensio unde nam proficisci potuit, quam a deo optimo
maximo? An non sumus homines? Pati ergo potuissemus, quod
quique patiuntur. Dei ergo munere factum est, ut nulla simultatis
nebula, nedum discordiae hactenus surrexerit. Cupio igitur, ut amice
monentem audire non dedignemini, quem amicum soliti estis adpellare.
Audax consilium capio vos admonendi, qui nos et eruditione et pietate
multis modis antecellitis; sed vetat ęquitas audaciam adpellari, quod
amicitia est, quod amor, quod ipsa pietas. Nota est nobis clarissima

--317--

urbs, noti estis omnes vos; cogitari ergo nequit, me ulla alia ratione
hoc quicquid est agere, quam pietatis, vestri urbisque vestrę amore.
Tentat et nos Satan miris modis [1. Cor. 7. 5], sed adeo facile vincitur,
ut in ipsa victoria liceat cognoscere tentationem esse, qua nos
adortus fuerat; sed, ut diximus, vincendi promptitudinem nulli quam
pacis et unionis spiritui tribuimus. Sic et vos decet animatos esse.
Tentamur autem nunc haud contemnenda tentatione, puta ipsius
eucharistiae discussione. Quae res plane non tantos tumultus dabit,
quantos quidam sperant, si modo συγκρητισμὸν fecerimus, hoc est,
in dimicatione consensum: quem quaedam infirma et imbellia alioqui
animalia dum faciunt, crudelissimos hostes sic terrent, ut nihil ab eis
mali patiantur. Anates sic se in cuneos stipant, ut haliaeto omnem
praedae spem adimant; sic boves ursos, lupos innocuę oves a rapina
prohibent. Caugnistam Numidarum regem aiunt duodecim
filiis, moribundum, duodecim sagittas simul alligatas singulatim ad
frangendum dedisse, tentavisseque omnes ex ordine rem, sed frustra.
Tum patrem lorum abstulisse, singulisque singulas sagittas praecepisse,
ut frangerent, quas omnes dicto citius fregerunt. Ibi senex
intulit: Sic vos eritis perpetuo invicti, si pacem unionemque servaveritis;
quod si quisque sua perget sequi consilia, iam periistis, priusquam
adesse quicquam mali senseritis. Si, inquam, ad hunc modum
συγκρητισμὸν faciatis, nemo vobis nocere poterit. At dicet aliquis:
quomodo consensum talem faciemus? an non consentimus? an non
omnes idem verbum in manibus tenemus? Recte sane! idem ergo
sentite et syncretismus iam compactus est. Quod si adhuc dissentiatis,
nimirum non idem verbum habetis. Nam et si omnes idem literae
verbum habemus, non tamen eundem sensum sequimur; non ergo
idem verbum internum, quod solus animae cibus est, habemus. Quod
si quis admittat, ut nemo negare potest: videmus enim multos eodem
verbo niti, attamen dissentire: consequens ergo est, quod, qui de eodem
verbo ad hunc modum digladiantur, eodem spiritu non ducuntur.
Quum ergo, inter fratres etiam, non parva sit hodie de eucharistia
dissensio, negari non potest, quin alii alii quam divino spiritui aurem
praebeant. Tentat enim nos glorię cupido, pavor mortis et Satan

--318--

ipse, qui omnia in desperationem trahere cupit. Docemus enim partim
ea, quae gloriam parent, partim ea, quae rem; quosdam vero
cogit metus, stulta quaedam et a fide et a communi sensu abhorrentia
profiteri; sed vos Christum non sic didicistis. Tale enim semper
putavi esse ingenium doctrinae, quam Tiguri, Basileae, Argentorati
proponimus, ut tranquillitatis et innocentiae studiosos reddat; sed
eius innocentiae, quae ex fide procedit. Dum ergo ante omnia, quae
in deum est, fidem docetis, innocentiam autem, quae ex fide nascitur,
an non iam proram et puppim complexi estis? an non reliqua omnia
ornamenta quaedam minime necessaria sunt? Nam si necessaria
essent ad salutem, Christus ea inter prima clarissimis verbis docuisset.
Sed rem ipsam nunc attingam: Certant alii, in eucharistia
corporalem Christi carnem edi; alii nullam carnem penitus adesse
putant; postremi carnem spiritualem edi perhibent, sic tamen, ut panis
non tantum sit panis, sed simul etiam caro sit; aut cum panis edatur,
caro simul edatur: non enim clare possum ista attingere, cum quorundam
libellos non legerim. Videte nunc, quid quamque sententiam
dictet. Veritas dictat carnem non edi: caro enim non prodest quicquam
[Joh. 6. 63]. Nec est, ut susurrones quidam dicunt, caro, id est,
carnalis intellectus. Nam Christus hunc sermonem respondit Iudaeis
de corporea carne eius contendentibus, atque ipsorum degravationem
levat. Quapropter clarum est, ipsum de corporea carne loqui, cum
dicit [Joh. 6. 63]: "Caro non prodest quicquam"; isti enim putabant
hanc eis proponi. Fides nihil eget corporea manducatione. Nam si
Christum edimus, id est, si Christo fidimus, non amplius esuriemus
neque sitiemus [Joh. 4. 14]: nihil ergo eiusmodi requirit fides, se ipsa
contenta. Restat ergo, ut metus istas sententias de corporea carne tueri
moneat. Est enim prodenda veritas et hypocrisis in lucem trahenda.
Vident quidam fidelium vulgum errori isti de corporea carne sic esse
addictum, ut avelli posse desperent: hinc metus et desperatio obtinendi
victoriam. Malunt ergo parcere cuticulae et veritati, quam
errori in occursum prodire. Hinc simulatae istae voces: Pretiosum
corpus Christi et nobilis iste sanguis eius nobis adimuntur; verba
sanctissima et manifestissima nobis eripiuntur. Si iste Christi verborum
sensus esset, Christus haud dubie clarius esset locutus.
Quasi vero quisquam ignorare queat, ex sacerdotibus paucissimos unquam
fuisse, imo nullos, qui crederent corpoream carnem hic adesse;
quasi quisquam ignoret, quid sit hypocrisis, qui iam fidelis est. Ut

--319--

spiritualis omnia iudicat [1. Cor. 2. 15], sic et vere fidelibus omnibus
constat, neminem fidelem esse, qui credat corpoream carnem hic edi.
Eant nunc et clamoribus omnia impleant quidam, quum ex fide sciamus
quotquot fideles sumus, corpoream carnem ne edi quidem posse,
ex sensibus vero nihil carnis percipiamus; is enim primus semper
prodidit etiam indoctis fraudem. Quum autem sic dicunt quidam:
Deus omnia potest facere, ergo potest, ut simul panis sit et caro,
quid, quaeso, prodest hoc portentosum figmentum verborum? Quasi
vero deus unquam fecerit, ut aqua simul esset aqua et ignis: aut ut
leprosus, quales multos curavit, simul esset leprosus et mundus: aut
aqua, quae in vinum conversa erat [Joh. 2. 1ff.], simul maneret aqua.
Sic isti dicunt spiritualem esse manducationem, et tamen corpus edi
adfirmant; aut panem dicunt esse panem ac simul esse carnem; et has
stultas opiniones ex timore natas tam audacibus clamoribus confirmant,
ut, si tam probe literis sacris firmarent, iam dudum vicissent. Obsecro
igitur, candidissimi fratres, ne in re tam aperta inter vos dissideatis
Vincet, vincet veritas, quae, ubi tandem triumphaverit, eos, qui obluctantur,
ludibrio omnium exponet. Nolite iurati esse in quorundam
magistrorum verba; nullius vobis autoritas imponat. Ecce, ut interim
aliquid rerum, quae apud nos geruntur, narrem! Tiguri omnes rem
ipsam palam prolocuti sumus; fidelium vero nemo est offensus, sed et
imbecilles quidam quotidiana doctrina confirmati sunt, nemo obstat
quam impii. Sentit vobiscum nobilissima doctorum cohors, quae est
Argentorati; sed ista nihil posse debent, potentissima omnium est
veritas. Exploret ergo quisque vestrum fidem suam; haec iam, scio,
discet frivola esse, quae hactenus de corporea carne loquaciter oggannivimus.
Quid ergo causae erit, ut non omnes idem sentiamus? Audio
susurrunculum quendam apud vos esse, qui mihi intus et in cute
notus est; quem dicunt nescio quae dissidia seminare. Eum, oro, ut
vitetis; non enim servit deo, sed suo ventri [Röm. 16. 18], imo peni quoque.
Permulta enim adulteria olim aut debacchatus est, aut saltem debacchatus
esse videri voluit. Monebitis ergo tales, ut verbis parcant;
fide etenim nobis constare, quod alii clamoribus adserere conentur.

--320--

Haec vobiscum, optimi fratres, coëgit me commentari tum pietas tum
amor: nonnihil enim rumoris ad nos venit, quiddam dissidioli apud
vos pullulare, quod in herba utinam dominus extinguat! Sed quid ago,
quasi quenquam ex vobis tam procacem esse putem, ut cum euangelii
detrimento putem contumacem esse futurum? Habetis Oecolampadium,
virum eruditione incomparabili, circumspicientia vero tali,
ut, si altera parte peccet, cunctatione potius quam praecipitatione
istud faciat. Pietatem eius nihil praedico, ipsa se praedicat. Quanta
enim pro domino pertulit? quanta quotidie infractus perfert? Eum
quum habeatis, non est, ut quenquam metuatis vobis nocere posse.
Unde quod veritatem esse videtis, ne reticete: sed tali moderamine,
ne sues in vos conversae proscindant [Matth. 7. 6]; hoc est, prudenter
dispensate verbum, ut fructum inde sperare possitis, non excidium
euangelii. Boni consulite, charissimi fratres, hanc nostram admonitionem:
infans est et ieiuna, sed bonis vobis, scio, non displicebit. Constantes
estote, videbitis auxilium domini super vos. Vincet veritas,
velint nolint, qui contra nituntur: atque ea utinam feliciter vincat! Sed
domini voluntas fiat [Act. 21. 14]. Oremus pro nobis mutuo.
Valete.
Ex Tiguro, quinta die Aprilis 1525.