Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 369

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

369

<< Nr. 368 | Index | Nr. 370 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 6 V 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 327-328




--327--

S. Commendamus tibi, doctissime Zuingli, dominum Anthonium
Noll e senatoribus nostris nuncium ad Turgęos, epistolam vero
vivam, qua omnia, quę apud nos et acta sunt et in diem aguntur,
addisces. Cęterum libere poteris nuncupare libellos, quotquot velis,
familię Madianę. Nomina et conditionem eorum, ubi velis, referet
Anthonius, cui omnia tuto credere poteris. Laboravit aliquando
mirum in modum pro statuendo funesto hoc foedere Gallico; at nunc

--328--

resipuit. Tu interim consulas, num post Mathęi euangelion apostolorum
acta mihi prae manibus accipienda sint, an epistolę Paulinę.
Postremo tibi gratias ago, charissime Huldrice, pro libellis tuis iam
sępius ad me datis. Dominus omnia refundat, qui per te omnia
hęc agit.
Iam vale.
Bernę 6. Maii anno 1525.
Tuus Bertoldus Hallerus.
Un den wolgelerten herren Uolrichen Zuingli, prędicanten ze Zúrich,
sinem eerenden herren und frúnd.