Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 368

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

368

<< Nr. 367a | Index | Nr. 369 >> 

Absender: Schappeler, Christoph

Empfänger: Zwingli

Ort: Memmingen
Datierung: 2 V 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 324-326




--324--

In Christo pacem et salutem.
Binas ad te, fratrem meum candidissimum, superioribus diebus
tradidi literulas, quibus, ut potui, tuis in me effusis munusculis pergratum
pro tua munificentia ostendi me; sed et fraternam piamque abs
te illic de quorundam capitum iamiam passim emergentium implicitis
nodulis petieram resolutionem, utpote eucharistiae virtute atque rei
continentia, quo non nihil inter te Lutherumque discriminis adparet
multis, de baptismi usu, quo similiter per diametrum a tua adsertione
domino Baltasar aperte distat; denuo lapidem de imaginum statuarumque
demolitione diversum abs te atque Carolostadio agitari plurimi

--325--

suspicantur. Verum inimicis adeoque variis negotiorum te agitatum
procellis neutiquam dubitarim; unde non est, ut tibi, clarissimo
viro, uspiam succenseam, immo potius, quod tuarum me lucubrationum
participem reddidisti, mi Huldrice, "Commentarium de vera falsaque
religione" transmittens, laudem deo, tibi confratri unice gratiam habeo
amplissimam. Et multis tecum ut hoc agam, immo obtundam virum
alioquin in rebus Christianis occupatissimum, non est scribendi locus
aut tempus. Adeo et nos, quantumvis parvuli, creberrimis obruimur
periculis; euangelii doctrinam, crucis verbum [1. Cor. 1. 18], nedum ministri
a deo legati, sed et plebs infima hominis viam sulcantes extremis
viribus at sinistris, simul iniquis armis iamiam in unum, quo nescio
spiritu, coeuntes fovere, tueri atque manutenere passim satagunt. Audientes
enim atque scientes, immo et in ceteris sentientes seipsos, proavos,
denique posteros gentili ritu ac iudaica hypocrisi pręter modum
in dispendium et animae et ręrum omnium delusos, extenuatos, onere ac
iugo iniquo oppressos et quasi in ventum misere datos, animo in ea
servitute vivere omnino nolunt, onera Christiano indigna ferre renuunt,
servire diis, ut est in proverbio, alienis respuunt, voce una
omnes clamant, reclamant, sua potius quęrentes. Et ut est hominum
genus, eciam pravum atque iniquum, deo oportebat magis quam homini
obedire [Act. 5. 29], magistratibus item reclamantibus et prępositis
sanctissimo scilicet pręcellentissimis, atque ipsorum ducibus, hominibus
scilicet Christum eiusque euangelium et manibus et pedibus impugnantibus,
eciam in omnibus obtemperare debere. Iam tandem in ancipiti
re pendente nec euangelium, nec pietatem, nec ęquitatem denique
ullam prę se ferunt, sed feroci animo armis alterutrum in sese digladiantur
sanguinolentis. Hinc castra, monasteria, domosque exteras metentes
atque spoliantes bona quęque diripiunt, illinc pagos, villas ac
viculos incendio perimunt, scilicet iustitię prętextu vindicantes sese
absque habenę ullo moderamine atque mansuetudinis spiritu. Porro
apud nos, nedum furor iste, hęc mala: Sevit pari dente Bavarorum dux
impatiens, tumultuatur Palatini populus, inquietatur plebs Wirttenbergę
misella. Denique, ut rumor est, tota Franconia commota
quęque apud se loca devastat, immo, quod pessimum, civitatum dissentiones
ac dissidia intestina exuscitantur, his huc illucque aliis indiscriminatim
prorumpentibus. Breviter, commixta confusaque sunt
omnia. Hinc timor, dolor, męror et tremor, angustia ac tota tribulatio.

--326--

Et si dies calamitatis et miserię, dies apud impios tenebrarum
et caliginis, dies domini, sic [?] succensa quasi caminus, ut clamare et
ipse ullulare poterim [!] cum propheta: "Aspiciamus in terram, et ecce
tenebrę tribulationis" [Jes. 8. 22]. At merito istaec maioraque iuste
patimur; peccavimus enim in fratrem nostrum, deum et hominem
iustum, dei verbum, Christi Iesu euangelium atque doctrinam sanam,
sinistre impatientesque amplectantes [!]. Restat, mi Huldrice, fusis
e corde lachrimulis apud deum misericordiarum et totius consolationis
patrem [2. Cor. 1. 3] indulgentiam quęramus, ne simul in unum cum
Zodoma et Gomorra increduli pereamus omnes. His tecum nacto
otiolo ludere placuit, optime frater, ut vel nobiscum commiseratus
mala, quibus sumus circumdati ut parturientes [Jes. 26. 17], deplores
cum tua iam renata ęcclesia atque nos mestos, anxios, cęcitatisque
caligine percussos tu, miles Christi strennue [!] ac minister fidelissime,
cum tuo Leone mansuetissimo, confratre nostro candido, aliquando
et quidem otius literarum munimentis in Christo lętificares, consolareris,
denique in vias domini scripturę luce, qua tactus es, errantes
oves reduceres.
Vale in Christo sanus, clarissime Huldrice, cum tua ecclesia;
tui Christophori adhuc certantis atque in salutare suum vivum sperantis
eiusque pręcularum memor esto, et deum pro nobis ora. Cum
per otium licuerit, rescribito frater fratri. Certaminis simul et altercationis
inter Vadianum nostrum atque nomine Benedictum divi
Galli adhuc pastorem vacillantem, te inscium haud arbitror. Ubique
onerosa pugna. etc.
Memingę altera Maii anno 1525.
Tuus confrater integerrimus Christophorus Sertorius
sanctus Gallensis.
Tuum Leonem commilitonem, confratrem nostrum, charissimum
salvum salutatumque in deo nomine nostro dicas.
Clarissimo Christi militi Huldrico Zwinglio,
Tigurinorum episcopo, confratri suo sinceriter venerando. - Zurich.