Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 371

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

371

<< Nr. 370 | Index | Nr. 372 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 28 V 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 331-334




--331--

Gratia et pax a domino.
Mutavi consilium nuncupandi libri; consultius enim visum est,
vestris dedicari, quam Madiis Bernensibus; itaque istis nuncupabo,
quod vestris daturus eram. Subpudet me tedii, quo plenus est liber;
verum sic factum oportuit. Tot isti mendacia concinnarunt, tot
strophis ac versutiis usi sunt, ut, nisi illa retexissemus, istis vero obstitissemus,
nescio quam confusionem tandem peperissent. Quas nisi
nugas prodidissemus, perpetuo fuissent apud indoctam plebem ogganire [!]
conati; nos ista sic diluimus, ut et nihilominus facturi sunt,
nostris, hoc est ipsa veritate reclamante. Sęnatum vestrum nostro
nomine, si licet, commonefacies, nullam eis pro synceritate euangelii
tuenda graviorem adversitatem eventuram, quam hanc rebaptisantium;

--332--

ita se in omnia vertunt, nisi maturrime occurrant consilio et ecclesię
oratione. Apud nostros tolerabilis factus est tumultus eorum, sed
tantis sudoribus, ut nemo putasset. Vidisti me acriter digladiari cum
hostibus euangelii; omnes pugnę priores lusus fuerunt prę ista. Hic
enim libere nolebam invehi, ne in eos exasperarem sęnatum, qum isti
interim nihilo melius de nobis sentirent, disertis etiam verbis, quam
de parricida, latrone, fure, homicida, pręstigiatore, venefico, et quicquid
sceleratorum ac scelerum cogitari potest. Taceant Demosthenis
Tulliique Philippicę istis beluis sua verba sonantibus. Vicit
semper veritas. Ipsi baptismum non sic expenderant, cumque ista,
quę hic vides, quamvis aliquibus in locis fortasse nunc locupletius
dixerimus quam antea, in lucem daremus, stupebant ad omnia, tametsi
gustum sufficientem antea in peculiaribus congressionibus capere potuissent,
si iudicium eorum non occupavissent adfectus. At nihil profecimus,
tametsi quidam destiterint, non quo animum, sed quo nervum
mutarent. Postea vero quam victi sunt, iam in agrum profecti similes
invenerunt labra lactucas. Obstandum ergo docebis esse gnaviter.
Invenies in dedicatoria epistola mox post principia causam, cur tam
strennue [!] occurendum sit. Seditio est, factio, hęresis, non baptismus.
Simul enim docent, Christianum hominem non posse gerere magistratum,
ac ad omnia sua flagitia mendaciaque ogganniunt: Deo magis
obedire oportet quam hominibus [Act. 5. 29]. De optimis omnibus ac
innocentissimis non aliter loquntur, quam si trifaucis Cerberi latratus
audias; omnem hominis sensum exuerunt, beluarum autem induerunt
atque hoc adserunt Christianum esse. Vides ergo, quid parent. - Michaël
totum ferme triduum pręstolatus est, ut primus ad sęnatum
gratum, ut sperat, libellum adferret. Precor, ut illi adsis, quo expensę
restituantur; coactus fuissem proprium nuncium meis sumptibus mittere.
Quod ad me adtinet, nolo quicquam muneris ulla ratione ad me redeat,
hocque edico atque interdico. Christo servio et eius ecclesię, non

--333--

ventri [Röm. 16. 18]; a nullis unquam quicquam auferre volui; nolite
ergo gratiam domini nostri Iesu Christi infamem reddere. Nuper
enim fuit, qui dixit, me exemplaria chalcographis carissime vendere;
is in spiritum sanctum mentitus est [Act. 5. 3]. Hoc ergo, ut vere dici
possit, committendum non est. Nihil postulo, quam ut me domino
commendem; gravissimę enim nobis iam tenduntur insidię, sed hoc tibi
serva. Non enim omnes norunt, quibus autoribus aut quo insidiarum
genere me adoriantur. Commenda me Margaritę Zilinę; da ei
exemplar unum ac mone, ut cum liberis suis pro me oret. Res ista
sic clam custoditur, ut ne carrissima coniunx nostra, nec optimi amici
norint; nolo enim excitari tumultum; at si rescirent amici, fortasse non
patienter ferrent. Audio interea quosdam ad hoc esse ordinatos, ut
ad omnem occasionem intenti sint, si quo modo commode queat crimen
deprehendi.
Salvan iubeo uxorem, liberos, Georgium Vadianum. Parochus
vester si diligenter legeret hunc libellum nostrum ac sedulo
obstaret, plus efficeret doctrina, quam sęnatus autoritate.
Vale.
Ex Tiguro 28. Maii MDXXVI.
Huldrichus Zuinglius tuus etiam post hanc vitam.
Oecolampadius in carcerem coniectus est 23. die Maii, si vera
narrare possunt hęc mendacissima tempora. Christus ipse in hoc innocente
pioque homine captus, quoties eius captivitatis memini, videtur.
Verum hęc te nihil turbent. Hęc initia sunt malorum [Matth. 24. 8].
Ve urbi isti! A lacrymis, mihi crede, in adflictione huius iusti minus
tempero, quam si ipse in carcere stringerer. Erasmus Roterodamus
ubi commentarium nostrum in manum cępit, ut familiaris quidam eius
prodidit, dixit: O bone Zuingli, quid scribis, quod ipse prius non

--334--

scripserim! Hoc ea gratia scribo, ut videas, quantum nos φιλαυτία
in transversum abducat. Utinam Erasmus suo stilo argumentum
nostrum tractavisset! iam persuasus esset orbis, et ego non tanta invidia
laborarem. Ego semper malui dilitescere; sed noluit dominus,
cuius voluntas fiat. Utinam libellus noster Erasmi titulo signatus
esset! non cruciaret me pudor ac metus vanę glorię. Coram domino
loquor: posteaquam lecta essent ab omnibus nostra, vellemus nomen
apud omnes in oblivionem abiisse. Glareanus furit non modo in
me, sed etiam in Oecolampadium omnia movet. Vide, ut cordium
cogitationes revelentur, cum Maria, hoc est hi, qui Christi mater,
soror et frater sunt [Marc. 3. 35], persecutionis gladio feriuntur [Luc.
2. 35]. Quis in isto tantam glorie cupiditatem esse credidisset, in hoc
autem tantum malignitatis ac veneni? Gratulantur passim doctissimi
Helvetiis, et Helvetius ringitur propter Zuinglium.
Domino Ioakimo Vadiano, viro iuxta piissimo atque doctissimo,
fratri suo integerrimo. - Doctor Joachim von Watt.