Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 376

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

376

<< Nr. 375 | Index | Nr. 377 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 18 VIII (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 344-345




--344--

Gratia et pax a Christo.
Dilecte frater. Excusabas nuperis literis tuam extemporariam
admonitionem, qua sane apologia apud me non erit opus: sanctiori
charitatis vinculo iuncti sumus, et non requirebat epistola mea satisfactionem,
quasi tu duriora iniungeres vel ferenda vel attentanda.
Absit, nihil enim tale suspicor; sed amicus in amici sinum molestias
animi expuo, utpote consilii angustioris. Plebem enim sortitus sum
supra modum indocilem, imo dictis parum audientem. Sed fortassis in
temporum difficultates causam reiicere poterit, quandoquidem turbulentiora
sunt omnia consistuntque adversus Christum reges et principes
terrę [Ps. 2. 2]. Noli igitur, mi frater, existimare, quasi de te
querar et literas tuas superciliosius trutinem. Omnia enim tua boni
consulo, etiamsi severiter mecum ageres; persuasum enim mihi est,
quod Christi sis et ille per te operetur. - Hic parum novorum est.
Quidam rebaptizati nuper coniecti in vincula sunt et e civitate eiecti;
obtrectatores et patroni illorum ac discipuli nondum retincti impune
hic agunt, neque ego pęnam illis sed pęnitentiam precor. Argentoratensium
plebem minę quotidianę mollefaciunt, ut audio; sed fratres

--345--

verbo domini constanter et unanimiter urgent. Quid actum sit cum
Scaphusano Sebastiano, narrabit Gulielmus noster, homo pius
et humanitatis tuę gratissimus pręco. Hymelius non restituetur
officio, lupum sortitus successorem.
Salva sit omnis domus et ecclesia tua.
Vale.
Basileę 18. Augusti.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinae ecclesię vigilantissimo episcopo,
fratri suo dilecto.