Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 390

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

390

<< Nr. 389 | Index | Nr. 391 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 11 X 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 381-383




--381--

Gratia et pax a deo.
Narrabit ex fide, ut arbitror, quę cum illo commentati sumus,
Christianus noster, quem hercle virum bonum esse arbitror, vel
hoc argumento, quod tam probe perfert, quę illi creduntur. Promiseram
vero nuperis literis, ubi tutum latorem nanciscerer, quędam
scripturum, quę non temere possint omnibus committi; ea tu ex
Christiani sermone auguraberis, quem cum illo miscui. Ac ne tibi
aliquid desit, si forte memoria eius non sufficeret, mone illum, ut memoret,
quę nos de liberis ac imperialibus civitatibus retulimus, et quę
de principum ac nobilium rapacitate, quo tandem eruptura sit; postremo
quę de insulis Aegyptiacis, hoc est: de domibus muro cinctis
inundante Nilo etc. Colliges autem syncretismum nos tenere debere,
etiam si instrumentis non liceat, tamen fide. Malo enim foedus, quod
fides servat, quam quod cum membranis putrescit, beatioresque sunt
amicicię, quę fide durant, quam ad quas instrumentis cogimur. Unde

--382--

vobis apud nos omnia secura et integra esse non potestis ambigere;
nos enim una eademque fides coniunxit. Monuimus, ut, ubicunque
possit, hostis nostri diaboli arma auferantur, hoc est, ut ea aboleantur,
quę contra deum extructa sunt. Scribo nunc responsionem ad epistolam
Gugengagii [!] Pomerani, quam ille imprudenter nimis contra nos
effudit. Id ubi absolverimus, adversus Balthazarem Waldshuotanum
accingemur, qui stolide nimis baptismum infantium et ἀναβαπτισμόν
adultorum tractat, cum multa sacrarum literarum iniuria ac violentia. - Insimulant
Wittembergenses, superciliosum genus hominum,
Sertorium nostrum, quasi conditiones sive articulos seditiosorum
agricolarum finxerit, quod ego in literis ad Froschouerum inde missis
vidi. Sed fortasse nihil intererit revellere istorum falsam opinionem.
Medentur nunc omnes intempestivę furiosęque Lutheri invectioni, qua
bis infoelices homines non modo insectatus est aut proscidit, sed atrocissimis
beluis obiecit. Scripsit enim Melanchthon lingua Germanica
adversus eorum articulos, Lutero nimirum advocans. Oecolampadius
proximis literis monuit, ut calamum in procinctu habeam;
satis enim eorum futurum esse, qui contra nos de eucharistia scribant.
Ego contra iussi intrepide stare, etiamsi monitore non habet opus.
Christiana res apud nos eodem semper in statu est. Cunhardus
Grebelius cum Georgio isto, mota mente homine, Grüeningę

--383--

captus est ac in nervum coniectus; quęsivit semper malis avibus bene
ingeniatus aliquam tragoediam; nunc nactus est. Faxit deus optimus
maximus, ut nihil eius verbum offendatur; nam quidam soceri tales
sunt, ut non modo parum spei, sed etiam parum fidei illis tribuam.
Vale.
Ex Tiguro. 11. die Octobris MDXXV.
Huldrichus Zuinglius.
Doctissimo piissimoque doctori Ioacimo Vadiano,
fratri suo ante omnes grato. - Gen Sant Gallen.