Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 391

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

391

<< Nr. 390 | Index | Nr. 392 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 12 X (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 384-385




--384--

S. in Christo.
Mi frater! Etiam nobiscum res eodem in statu manent, nisi quod
οἱ ἄρχοντες καὶ Φαραῶνες in dies magis ac magis obdurantur. Alunt
certe aliquid; sed quid poterunt contra extentam manum domini [2. Mos.
3. 20]? Nos illis contemptibiles, nec cogitant, cuius agamus negocium.
Erasmum certum est scribere περὶ εὐχαριστίας. O miserum, quam
infeliciter calamo adversus τὴν ἀλήθειαν αὐτῷ φανερωθεῖσαν pugnabit
Videor iam mihi videre, quibus argumentis rem sit aggressurus. Tu
cura, ut quam primum habeamus ea, quę Pomerano respondisti
victoriam enim certam polliceor nobis. Audio fratres Suevos eo
libello confirmatos strenue clamare; proinde ora illorum prius obstruenda
quam anabaptistarum, quos rectius iuxta Nazanzenum [!]
καταβαπτιστάς dixeris. Hi enim, uti sordidiores, in angulis clamant,

--385--

illi vero super tecta [Matth. 10. 27], insignes sophistę, imo non sophistę,
sed arrogantissimi Thrasones, verbis quam manu pugnaciores, quorum
proprius character contemnere ac ridere, quę confutare nequeunt.
Vale.
Basileę 12. Octobris.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, Tigurinorum fidelissimo pastori, fratri suo.