Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 405

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

405

<< Nr. 404 | Index | Nr. 406 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 11 XI (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 419-420




--419--

Gratia et pax a Christo. Mi frater.
Nihil hac hebdomada innovatum est. Sebastiano Maier quoque
nihil accidit in iudicio, tametsi Satanas tentarit quippiam, ut
hinc eiiceretur, quemadmodum Farellus; adeo hospitum habemus
rationem, veri Zodomitę [1. Mos. 18. 4f.]
Mitto revocationem Carlstadii; sed ita palinodiam canere non
fuerit revocare. Quin et tenuia argumenta, quibus nunc opportune
utendum censet Martinus, contra ipsum veritati patrocinantur.
Landtgravium Hessię ferunt scripsisse marchioni Badensi, constanti
sit animo in re euangelica, et se euangelizantes tutaturum. Idem
ferunt de Palatino. At nos non ponemus carnem brachium nostrum
[Jerem. 17. 5]. Hezerum quidam ex Augustanis amicis fideliter
mihi commendarunt. Dabo igitur operam, si quid illi fortasse ex pristinis
moribus consuetudine nostra decedat. Bene enim quotidie
exerceor, et res cum literis est, quo vivendi instituto vanitati facile
renunciatur. Narravit mihi ineptias et insaniam catabaptistarum.

--420--

Gratię deo sunt, qui tibi astitit et pro sua misericordia non
derelinquet.
Vale.
Basileę xj. Novembris.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fidelissimo Christi servo, fratri suo.
Tigurum.