Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 413

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

413

<< Nr. 412 | Index | Nr. 414 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 26 XI 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 438-439




--438--

Gratia tecum. Mi Zwingli
Sub Palatinatu iuvenes aliquot satis alioqui pii per impanatum
irritantur. Conspirant modo et libros abunde satis fortes scribunt,
sicut ex Oecolampadio fortassis accepisti. In Bucerum illorum
κορυφαῖος amarulenter scripsit. Equidem respondi civiliter, sed
maioribus nervis, quam nuper ad Pomeranum, quod illius invectiva
magis quam alterius calere videbatur. Non reservavi exemplum; nam
intra unam noctem celerrime confeceram. Invitavi eos ad colloquium,
quod fortassis annuent. Interea tamen causam nostram miris degravant
odiis. Neque est locus aliquis idoneus conventui, quam in marchia
Badensi, quos[!] omnes illi praeoccupant, non aliter atque
solent infesti hostes, dum incursione munitam arcem obruunt potius,
quam statis machinis. Nobis acriter erit invigilandum, et nos quoque,
retenta charitate, nostris consulamus copiis. Ad bellum ingens natum

--439--

incendium assurgit, quod dominus pulchre, dum volet, vel quiescentibus
nobis restinguet. Friburgum Brisgaudiae hostem me sibi
delegit. Cum alma universitate causam agam iudice vulgo, qui nunc
illis sapientibus doctius atque certius pronunciat. Nam ineptum quendam
libellum meum nuper combusserunt, si vera ad nos referuntur.
Proximis occupatissimus de baptismo fidem nostram delineavi, quę
tuae per omnia convenit. Elementa enim esse elementa permittimus,
et illi vim domini servatoris stultissime alligant aquulis. Causam baptismi
atque eucharistię satis tranquille adhuc agimus, nisi quod peregre
impugnamur. Si quę olfecerimus de satrapis atque orbis predonibus,
quam terram sint futura ęstate perdituri, ad te diligenter
scribemus. Vicissim tu admoneas, etiamsi parum ad nos attineant.
Autumant vulgo nostrę inprimis reipubicę impendere periculum, et
divisis modo Helvetiis. Verum cor regis in manu domini [Prov. 21. 1].
Vale.
26. Novembris anno 1525.
Myconium et Leonem Iud cum ecclesię tuae fidelibus ministris
aliis iubeo in domino valere ac pergere gnaviter.
Vuolfgangus Fabritius Capito.
Huldericho Zwinglio, episcopo Tigurino, charissimo suo fratri.
Zürich.