Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 412

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

412

<< Nr. 411 | Index | Nr. 413 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 26 XI (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 436-437




--436--

Gratiam et pacem a domino. Mi frater
Quid tibi in nostra ad fratres Suevos responsione displiceat,
significes. Mihi sane illi crassissime errare videntur, dum non solum
signis, sed et verbis divinam tribuunt maiestatem. Fortassis non erit
tibi tantum ocii, ut legas, quid utrinque scriptum. Suffurare tamen,
quacunque poteris occasione. Pręstat enim scire, quid obiiciant adversarii,
qui non sunt contemnendi etiam minimi. In hoc certe ipsi
impingunt non mediocriter, quod nos supra modum contemnunt.
Cęterum hic nihil novi. Suffraganeum magistratus non iuvabit, ut
ministret verbo. Proinde reliquos vigilantiores esse oportebit. Literę
adiectę Christophoro reddantur!, ex Argentorato venerunt et ante
octo dies in alterius literis ad me tamen redierunt.
Vale cum uxore et fratribus.
Ludovicum Hetzerum admone, ut oportet, libere. Quod si
te neglexerit, fac sciam.
Vale iterum.
26. Novembris.

--437--

Gulielmum quoque a Zel charissimum, si adhuc tecum est,
multum meo nomine saluta.
Tuus Oecolampadius.
Charissimo Huldricho Zwinglio, Tigurinę ecclesię
vigilantissimo episcopo, suo fratri.