Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 411

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

411

<< Nr. 410 | Index | Nr. 412 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 24 XI (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 434-435




--434--

Gratiam et pacem a Christo.
Quę hic agantur, mi frater, narret Hetzerus. Unum te latere
nolim, quod ξυμπατριῶται mei libellum meum exceperunt parum amice,
quandoquidem iam antea tuam sententiam profligatam sperarant et
mea astipulatione qualicunque vident repullulare. Civiliter tamen, pro
veteri consuetudine agentes, prius miserunt librum, quo nostra reiiciunt,
ne inauditum condemnarent. Itaque respondi illis parce, amice
et intrepide, etiam secus quam merentur. Curabo exemplar describi,
ut et tibi communicem. Videbis hostem nihil prętermittere ad stabiliendum

--435--

regnum suum. Nostri hic omnia suo more agunt, et, nisi
dominus plebeculae suae benefaceret, olim de ea actum foret. Non
poterint diu tegere latens ulcus. Repente aliquando et intempestive
dolorem suum levabunt. Fieri potest, ut in foveam incidant, quam
aliis parant [Ps. 7. 16]. Hetzerus cętera.
Vale cum domo tua et fratribus.
Basileę 24. Novembris.
Tuus Oecolampadius.
Huldricho Zwinglio, Tigurinę ecclesiae speculatori,
suo charissimo fratri.