Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 416

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

416

<< Nr. 415 | Index | Nr. 417 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 1 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 446-448




--446--

Gratia et pax a domino.
Legi, doctissime Oecolampadi, librum Brentii tali iudicio,
mihi crede, ut, nisi Ludovicus me refecisset Capitonis tuisque verbis,
quod videlicet epistolam ad te dederit plane tum amicam tum
Christianam, magno impetu fuerim hominem ducturus. Causa est,
quod esse eloquens videtur, linguas mediocriter doctus; sic tamen
pessime colligit, sic impudenter tumultuatur nec in loco, sic vim facit
sacris literis, sic eam perfricta fronte cladem nobis obtrudit, ut, nisi,
ut diximus, tua nos verba retinuissent, omnem de eo spem abiecissemus.
Tua supra dimidiam partem legimus; confestim enim Ludovicus
repetiit, ut ad te remitteret. Solida sunt tua, sed quę ille, nisi alius
sit, quam oratio prodit, naso suspendet. Dispeream, si unquam quicquam
mihi visum est fastuosius aut stultius. Bonus vir est Brentius,
qui pręceptorem minus quam canis sacra veretur? qui nobis hypocrisim,
seditionem et quid non intentat? qui, iuvenili audaciae ubi parum
eloquentię iunxit, sic inconsulte prosilit et bona nomina calumniatur?
Luteranus doctor est, qui hoc unum norunt quamvis scripturam ad
quodvis torquere ac inciviliter tumultuari, tribunitiis clamoribus, non
moderata eloquentia negocium agere. Liber si exeat a chalcographo
aliquo, dabis operam, ut et tuus simul prodeat. Ibi ego aut alius

--447--

apud nos respondebimus, ut dignum erit, nec tamen ita, ut tibi aliquid
sit propter modestiam desiderandum, sed leviter atque ridicule
perstringemus tyronem istum audacem, ut post cautius pugnare discat;
lusum faciemus potius quam triumphum ex eo. Tu, ut adsoles, constans
esto! nostri enim quoque constantes sunt; Bernatibus enim
petentibus, ut vel in una aliqua ędicula missam patiamur, nulla parte
cesserunt. Mittetur legatio a nostris ad Bernenses eodem modo,
quo ipsi ad nos venerunt, quę cuncta, quibus hactenus presserunt quidam
Helvetiorum urbem nostram, exponent, ut arbitror, petentque,
ut publice tum paci tum doctrinę cęlesti consulere ordiamur. Christophorus
ad 4 tum diem Decembris, Germanis librum tuum ut det,
primum conatum molietur. Dabit ver proximum turbas immodicas,

--448--

sed principibus, non urbibus, si modo cautę sint. Brachia ne remittas
nemo pro iustiore causa pugnavit unquam atque nos. Quid vero, quod
adversarii sunt multi? Vincet, vincet omnes veritas, et adperientur
cogitationes cordium [Luc. 2. 35], prodetur hypocrisis, ubi ubi tandem
fuerit hactenus abstrusa, surget invicta invictis omnibus veritas. Accedit
opinioni nostrę mundus ferme, non malignus iste, sed is, qui in
coelis quoque scriptus est [Hebr. 12. 23].
Vale et perge! nihil est, quod non possimus per Christum [Phil.
4. 13]. Hoc exciderat: Istud unice specta, ut a tam fusa contentione
Brentium avoces et intra cancellos pugnare compellas; caro non
prodest quicquam etc. [Joh. 6. 63]. Hetzero idem commendavimus,
ut ad te scribat.
Ex Tiguro kalendis Decembribus MDXXV tumultuarie.
Huldricus Zuinglius tuus.
Ioanni Oecolampadio, Basiliensi euangelistę,
fratri suo carissimo. - Bi [?] . . . sant . . .