Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 417

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

417

<< Nr. 416 | Index | Nr. 418 >> 

Absender: Rhellikan, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Stein am Rhein
Datierung: 4 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 449-450




--449--

Salutem et conscientię pacem a domino nostro Iesu Christo.
Quum discederem abs te, charissime Zuingli, in mandatis mihi
dedisti, ut, si quando tibi scripturus essem, brevitati studerem, quod
equidem facile in praesentia a me impetrabis: πάνυ γὰρ λακωνικῶς
γράφομαι. Primum te scire velim me non admodum invitum Lithopoli
agere, eo quod hic aptiorem locum privatis meis studiis habeam,
quam Tiguri aliquandiu habuerim in vitrici mei aedibus. Porro,
etiamsi vix unus aut alter ex monachis, quos erudio, fructum sementi
dignum faciat, complures tamen alios discipulos habeo, de quibus spem
concepi fructum aliqua ex parte labori responsurum esse, inter quos
puer quidam est, qui se monasticae vitae mancipaturus erat, ni dominus
verbo suo nos denuo illustrasset, siquidem is bonae indolis et
spei est, si, ut coepit, perseveraverit. Caeterum si maior mei usus
Tiguri esse poterit, tui officii est curare, ut illuc remeem. Postremo,
est hic sacerdos nomine Pelagius, ex Hegouuia una cum uxore et
quatuor liberis pulsus, qui te nuper Tiguri convenit, quum literas a
Luchsingero senatui Tigurino reddidit. Is tametsi continue manibus

--450--

laboret, nihilominus magna inopia premitur. Quapropter te summopere
rogatum velim, ut ei de praedicandi officio, quantumvis vili,
prospicias, it ut et praedicando et manuum labore eo facilius sibi
victum parare possit. Quod beneficii si in ipsum contuleris, non minus
gratum mihi fuerit, quam si in me ipsum contulisses. Quod si de
reliquis Stainensium rebus certior fieri cupis, ex Luchsingero
interrogare licebit.
Vale ac Ceporinum mea caussa plurimum salvere iube.
Stainię Tigurinorum die Lunę post Andrę[!] festum 1525.
Tuus Ioannes Rhellicanus.
Salutant te vicissim Leonhardus et Adrianus.
Huldricho Zuinglio suo, Tigurinę ecclesię antistiti primario.