Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 418

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

418

<< Nr. 417 | Index | Nr. 419 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 6 XII (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 451-452




--451--

Gratia Christi semper tecum. Mi frater
Tuum de Brentio illo meo iudicium heu! nimis verum mihi
videtur. Fuit ille ante annos paucos omnium, quos vidi, mansuetissimus.
Sed quę illum extimulet Erinnys, ignoro. Vereor Absoloni.
ne capillos rethoricationis suę in damnum suum maximum nutriat
[2. Sam. 18. 10ff.]. Deus, precor, meliora det. Satis illum admonui,
siquidem monita non spernit. Admonitus autem est et per fratres
Argentinenses, maxime per Capitonem. At circumfertur, ut
audio, interim in marchionatu Brentii ad Bucerum arrogantior
epistola in nostrum librum, quam tamen nondum vidi. Solliciti sunt
fratres Argentinenses, si in colloquium res deduci posset, et ego
optarem. Valde enim obsistunt absentes, minus pręsentes. Porro,
si omnino deploratus fuerit amicus et librum edi curaverit, sequens
consilium tuum faxo, ut videat, quid sit iuveniliter in rebus tantis
ludere. Mire animum meum recreavit civium tuorum constantia, qui
tanta fide divina colunt neque prudentius agere possent. Quis enim
contra, si pro nobis deus [Röm. 8. 31]? Qui si non esset pro his, qui
in ipsum fidunt, pro quibus futurus tandem? Utinam Basilienses
aliquando imitentur; sed admodum teneri sunt, ne quid aliud dicam.
Suffraganeus noster alium successorem recepit pro suggestu, suffraganeum
Frisingensem, ni fallor λύκον. Succedet fortassis et in initiandi
officio, (in quo nihil periculi). Ferunt autem et Tregerium

--452--

Augustinensem provincialem functurum hic concionandi munere.
Ut video, timet sibi Satan. Expectamus, quid novi a comitiis nostri
legati allaturi sint. Minantur enim adversarii, qui tamen absque voluntate
domini nihil poterint. In quo nostra spes esto.
Vale cum omnibus tibi in Christo dilectis.
Basileę 6 to Decembris.
Ioannes Oecolampadius.
Fasciculus literarum ab Argentorato non potuit antea transmitti.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum episcopo maxime idoneo,
suo charissimo fratri.