Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 426

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

426

<< Nr. 425 | Index | Nr. 427 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Zürich)
Datierung: 23 XII (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 470-472




--470--

Gratia et pax a domino.
Non ambigo, clarissime Vadiane, quin tua civilitate iam dudum
feceris, quod ipse tam per occupationes quam tabellionum penuriam,
ut faceres, non oravi, nempe ut sęnatui vestrati gratias uxoris nostrę
nomine agas pro munere et splendido et commodo. Balthazarem
apud nos in nervum esse coniectum iam olim haud dubito te audivisse,
de quo Binderus commodum scripsisse reliqua admonuit, pręter hoc,

--471--

quod ipsum adhuc latuit. Hesterno crepusculo, quod fuit 22. Decembris
hora quarta, per praeconem accersor in prętorium. Ibi convenerant,
qui ad hoc per sęnatum constituti fuerunt; prodit Balthazar
et apertis clarisque verbis recantat errorem de catabaptismo, de non
habendo Christianis magistratu; excusat se, nunquam in eodem
fuisse errore plane testans. Eodem modo de communitate et sanctitate,
qua isti se iactant incontaminatos esse. Res ad magnum sęnatum
diacosiorum est reiecta, qui nunc ista hora habetur 23. Decembris
ante meridiem.
Scripsit quidam apud Budam (habet enim Ofen in frontispicio
libellus) pro nobis adversus Pomeranum; qui mihi libellus hoc articulo
redditus est ex Augusta per Hätzerum, qui nunc apud nos est.
Urbanus Rhegius fluctuat, quę res mihi satis magno testimonio est
veritatem de eucharistia Augustanis quoque probari; ut enim nobis
videtur viro ingenium esse, chameleonta non nihil refert. Obstant
Luterani, et Luterus ipse nobis comminatur haud civilius, quam
agricolis rusticis fecit. Habemus, Argentoratenses, Basilienses
et nos, eius fundamenta. Dii boni, quantum frigus, quanta in sua
authoritate spes! Sed bene habet: sic debent mutari ac se in omnia
vertere, qui veritatem aut explodunt aut declinant. Victoria in manibus
est, ut ut sęviant pontifex, Eccii, Fabri, Lutheri, Gugengagii

--472--

[!]. Comitia Augustana mire eluduntur cęsaris Ferdinandique
artibus; nulli ferme principum principaliorum aderunt; etiam episcopi,
Coloniensis, Trevirensis, Maguntinensis, non aderunt.
Ego arbitror vix tandem his redditam esse narem, ut monarchiam
cęsaris olfacere incipiant.
Bernam missa est senatus diacosiorum legatio. Quid responsi
auferant, expectamus. Videmus nostra tempestate, quantum possint
studia, quę iam Helvetiorum omnem occasionem impediunt; da enim
eorum concordiam! et non modo per discessionem, aut si mavis desertionem,
cęsaris vis imminuetur, sed et Gallus e vinculis educetur;
tantum est in Germania cęsaris fastidium. Verumtamen sic est
in fatis. Consilio cuiusdam, quem tibi paulo post nominabo, factum
est, ut Bernam sit legatum, efflagitantibus non nullis, qui istic deum
timent. Res magni momenti erit, si recte volent consulere. Hęc ultima
tecum. Tu interea bene spera etc.
Sabbato ut supra.
Huldricus Zuinglius.
Commendo tibi hanc Hermanni filiam, ut eam patri commendes.
Honeste sane apud nos lana telaque victum parat, duriter
victum quęritans; sed sunt, scio, omnium hac tempestate copię in
angustum contractę. Quantum licet ac fieri potest, ne desis, oro.
Un hernn doctor Joachim von Watt zuo Sant Gallen,
finem in funders günstigen herren und fründt. - Sant Gallen.