Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 425

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

425

<< Nr. 424 | Index | Nr. 426 >> 

Absender: Rhellikan, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Stein am Rhein
Datierung: 22 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 468-469




--468--

Salutem et conscientię pacem a domino nostro Iesu Christo.
Percepi a Leonhardo Hospiniano, qui recens Tiguri fuit,
Ceporinum nostrum e vivis excessisse, Zuingli charissime, quod
equidem mihi non potest non dolere, quum apud animum meum verso,
quantam literarum iacturam fecerimus, qui tam docto homine privati
sumus. Neque vero Ceporini manibus suam felicitatem invideo, quod
ii iam eo bono fruantur, ad quos assequendum nos aspiramus. Imo
Ceporini mors ob hoc mihi tantopere dolet, quod videam bonas
literas ruinam minari, quum docti viri praematura morte passim decedant
et nemo sit, qui vel literas amet aut colat, sed scelerata
principum tyrannide opprimantur et furiosis vulgi tumultibus exibilentur.
Quę res nihil aliud portendere mihi videtur, quam deum sceleribus
nostris et ingratitudine iratum esse, propterea quod in tanta
euangelii claritate tenebras magis amemus quam lucem [Joh. 3. 19], et
quod partim linguarum dono abutamur, partim vero capitaliter odio
habeamus. Hactenus de Ceporini obitu. Paucula nunc addam, quę
a te mihi fieri cupiam. Retulit mihi idem Leonhardus se in Regii
cuiusdam aedibus te convenisse ibique inter caetera te ex literatis
convivis, qui tum simul aderant, interrogasse, quemnam in Ceporini
locum substituere velletis; tum illos respondisse Rhellicanum, idque
tibi non admodum displicuisse, modo alius etiam, qui Hebraice

--469--

doceat, substituatur. Quod sane haud invitus percepi. Nam praetrquam,
quod parum vel nihil fructus apud monachos Steinenses sperandum
est, effrenis eorundem abbas omnem (ut dicitur), lapidem
movet, quo in regnum suum restituatur sive per fas sive per nefas,
eamque ob caussam nil nisi ωθχθ/ημεροσ hic futurus essem. Quapropter
etiamsi tuę hamanitati non diffiderem, quin mei rationem habitura esset,
volui tamen hac scheda tibi significare te mihi quam gratissimum facturum
esse, si operam dederis, ut provintię Graece docendi praeficiar.
Ubi enim hoc factum fuerit, latiorem exercendi ingenii campum et ansam
quoque discendi Hebraice nanciscerer, siquidem non solum Graece
docendi mihi animus est, verum etiam rhetorica et dialectica praecepta,
et eorundem exempla in bonis scriptoribus Latinis enarrandis
docturus essem, ita ut iuventus non tam linguas et bonas artes disceret,
quam quo ordine quaeque tractanda essent.
Vale.
Leonem et Megandrum meo nomine multum salvere iube.
Stainię Tigurinorum postridie divi Thomę anno 1525.
Raptim ad lucernam.
Tuus Ioannes Rhellicanus.
Huldricho Zuinglio suo, Tigurinę ecclesię antitisti primario.