Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 431

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

431

<< Nr. 430 | Index | Nr. 432 >> 

Absender: Hätzer, Ludwig

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 30 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 482-483




--482--

Gratiam et pacem a deo per Christum.
Tuo nomine, observandissime Zuingli, loquutus hodie sum Chunrado
Pellicano, quam potui officiosissime. Narravi commoditates
aedium, item desiderium omnium bonorum virorum, qui apud vos
multi sunt, interim etiam aptam occasionem, qua a supersticioso cucullo
liberetur. Videbatur plane risu suo adsentire, et mire ei hanc
ipsam vocationem arridere, licet etiam semel aut iterum (ut decet)
ingemuit, timens, ne non sufficere possit. Quum vero doctius [!] non
pręvideri possit, se id lubens operis subire spopondit, si modo certum
sit, aiebat. Ego tuo nomine promisi, tibique a senatu collocatam
esse potestatem doctum quempiam eligendi, quem certo, ut meum
iudicium fert, doctissimum habes. Ego foeliciter Basilęam veni,
nisi quod ter imbellis ille equulus mecum sese humi prostrarit. Oh
quam levavit optimus maximus deus, ne fregerim crus aut aliud membrum
Certe non mirum, etiamsi corpusculum meum infirmum alias
prorsus periisset. Ioanni Oecolampadio fideliter omnia commissa
retuli. Fert magnam senatus infidelitatem. Solus laborat, solus est.

--483--

Quid multis? Dignus, ut in pistrina pro multis molat. Deus vero
semel vultum suum ostendet [Ps. 13. 2.4. u. ö.]. Vilhelmo a Cella
dic me adhuc mandatorum suorum recentem habere memoriam; faciam
quam diligentissime.
Vale.
Penultima Decembris 1525.
Ludovicus Hätzerus.
Eximio viro dei Huldrycho Zuinglio,
praeceptori et fratri suo observandissimo - Zürich.