Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 430

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

430

<< Nr. 429 | Index | Nr. 431 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 29 XII (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 480-481




--480--

Gratiam et pacem a Christo. Mi frater
Escheri nostri colloquium mihi non contigit; abierat enim,
anteaquam illum advenisse cognoscerem. Cum Pellicano egi diligenter,
ut cognosces ex eius literis; mallem eum hic manere, sed
excucullatum. Imprudentia diaconi fętere fecit castra nostra. Innocentem
adhuc arbitror, quamvis coniectus sit in vincula. Valde autem
oculati sunt adversarii nostri, suas interim trabes nescientes [Matth.
7. 3f.]. Cęterum in causa Ecciana probatur mihi consilium tuum.
Ego nondum annui me alio loco, quam hic, redditurum rationem. Hic
paratus sum. Senatus me nondum vocare dignatus, et amicis videtur
inconsultum, si ipse audiri petam. Respondebo autem, si vocarint, ut
scripsisti. Si epistolam tuam censes publicandam, sat fuerit meo nomine
monuisse opportune lectorem, me officio in tempore non defuturum.
Expecto, quid Wittenburgenses parturiant, quos certum aiunt

--481--

contra nos scribere, et tunc opportune etiam a me perstringetur
Eccius, qui non serio, sed dolo congredi cupit. Precabimur dominum,
ut suo negocio assit.
Vale et Hetzerum saluta cum ceteris fratribus.
Basileę 29. Decembris.
Ioannes Oecolampadius.
. . . imo viro Hulrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię
fidelissimo doctori, suo fratri.