Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 429

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

429

<< Nr. 428 | Index | Nr. 430 >> 

Absender: Pellikan, Konrad

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 28 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 478-479




--478--

Sapienciam ac fortitudinem in Christo domino.
Aperuit mihi Oecolampadius noster, amicissime mi Zuuingli,
mysterium instituti tui de me subordinando loco pie defuncti Coeporini,
optimi et eruditissimi viri. Cuius functioni si parem me
iudicas, tuo id periculo feceris. Ego certe, ut nescio, quid exigendum
sit a me, ita non integrum habeo, quid pręstare possim. Sum enim
homo impeditioris tam lingue quam ingenii, ut nihil magni ausim de
me cuiquam polliceri. Verum oro, ut de ea re scribas lacius, ut
sciam, quid petatur a me, et si id certo. Quanquam autem iam
dudum viderim subsistere me in hoc vivendi genere diucius non posse
- minuitur enim indies numerus fratrum Christianorum in cęnobio
meo, et multi ferventer instigant, quibus obsistere nequeo, ut vestem
mutem - expectavi tamen domini vocationem, qua in opus suum exposcar
alicubi, nulla habita ratione emolumenti, sed tantum utiliter
collaborandi in propagando euangelio et proximis serviendi pro gratia
conferenda vel collata. Fuit mihi hactenus satis quieta conditio et
oportunitas magni et utilis laboris preter prelectionem publicam; sed
subsunt causę non sperande diuturnitatis in opere meo. Sed et suspicor
eciam senatum nostrum non gravatim me dimissurum, si renunciem

--479--

ei professionem meam. Instant armato consilio, ut non spernam
conditionem, de qua subindicas, eciam amicissimi mei. Et ego
Tygurinorum fidem et probitatem magnificam maximifacio, quibus
servire pium sit et comodum. Denique dei voluntate rem agi non
dubito, cuius dispensationi et gracię me totum tradidi, nulla alia
ratione vitam instituere cupiens, quam ut illi probandam sperem.
Iuxta carnem quidem ac sanguinem difficile abstrahor a genere
vivendi, cui per triginta tres annos assuevi, nunc agens xlvij annum
aetatis; sed si per dei voluntatem ecclesia Tygurina me vocabit ad
opus domini, cui cum eiusdem gratia quoquomodo sufficere potero,
non video, qua ratione tergiversari possim. Itaque, mi Zuuingli, oro
de hac re scribas mihi, et scito me votis tuis cupide obsequuturum,
si in gloriam dei putaveris me posse quippiam. Basileam quidem
satis adamavi et amo; sed domini vocationi obsistere non debeo, cum
id per conscientiam libere queam. Quantum attinet ad status mei
desercionem, quem iam dudum pape renunciavi et Χριστο vivere
concupivi, nunc primum, spiritu quodam cerciore afflatus, ut diucius
non differam, huiusmodi vocatione permotus; multis eciam aliis in
exemplum ut fratribus detur. Nescio tamen, si quid tentari possit
ante angariam praesentem finiendam, - - tamen domini senatores
obsequium meum exigere volent, quibus hactenus non invitus servivi.
Salutat te impendio concionator noster, quem nosti, tui amantissimus,
qui et ipse mallet servire alicubi dominis Tygurinis, quam
hoc vivendi genere inter tam cunctabundos frustra clamare et vivere.
Vale, vir optime et eruditissime, in Χριστο.
Ex Basilea die Innocentum 1525.
Tuus ex animo semper Conradus Pellicanus.
Fideli servo dei et ecclesię Tygurinę Huldricho Zuuinglio,
amico charissimo.