Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 439

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

439

<< Nr. 438 | Index | Nr. 440 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Pellikan, Konrad

Ort: Zürich
Datierung: 12 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 499-501




--499--

Charissime Pelecane
Dici non potest, quantum hilaritatis hauserim ex tuis literis, quibus
sentio te ad nostram petitionem non nihil propendere. Satis est te
tanto tempore in carcere humanarum tenebrarum delituisse, tametsi non
ignorem, ubi ubi sis, ibi lux sit. Scis enim, cui credidisti [2. Tim. 1. 12],
alacriter aliquando lux est contuenda tibi. Quamdiu enim pectus sibi
quidem probe constat, hypocriseos autem vestitus aliud mentitur, ipsi
nobis nimirum sumus conscii, quo animo conscientiam audiamus adcusantem
et defendentem [Röm. 2. 15]. Tu igitur, optatissime homo,
nequeo enim calamo et per epistolam prosequi, quam tu nobis omnibus
unus in votis sis - quamquam urbs ista, quę te deperit, tibi sit moribusque
tuis commodatura, velis ac remis ad nos propera. Quid enim tibi
multa pollicear, qui te experiri omnia non tuo, sed meo periculo cupio?
Per dominum loquor, cuius et causa loquor, nihil aetati tuę, nihil
studiis, nihil humanitati evenire accommodatius posse quam Tigurum.
Conditio vero hęc est: leges quottidie Hebraice certum aliquem
modum - Exodum nunc ordimur nec praeterea quicquam tibi oneris
imminebit. Annuus proventus meo ęqualis est, sexaginta aut septuaginta

--500--

florenorum, aut fortasse octoginta, domus elegans atque opportunissima;
Oecolampadius et Hätzerus viderunt eam. Per omnem
vitam nemo te expunget, nisi tanta utaris petulancia, ut ferre nemo
debeat. Iocor, Nulla enim egritudo, morbus nullus, nihil penitus
malorum tibi poterit accidere, quod hanc condicionem infirmet. Vacationes
tres sunt, quae plus quam mensem, si iungas, longe sunt: ferię,
dominica dies et aliquot alii, ut putem quartam anni partem vacationi
patere. Rem domesticam si ipse curare statueris, praesto est domus,
ut diximus; sin minus, apud alios eris, donec tibi res tuę commodent.
Atque ego ipse tibi meas aedes patefatio. Ingredere, exi, ut lubet;
omnia in tua erunt potestate. Cuculle ridentur apud nos, sed si perpetuo
utare, prorsus autem nihil, si adferas, ut ponas. Cucullato
autem tibi veniendum est ad nos propter instantem tumultum tyrannorumque
improbitatem, non apud nos, sed apud alios sevientem.
Scio tibi non magna esse promittenda, qui mediocribus pro maximis
uti didicisti, sed me totum tibi promitto cum bonis et doctis omnibus.
Senatus vester si quid abitione gravabitur, indica, qua ratione senatus
noster debeat epistolam ad vestrum temperare, atque operam dabimus,
ut per eius petitionem tibi permittatur, quod alioqui negaretur. Orant
te Leo, Myconius, Ioannes Iacobus Ammianus, Rudolphus

--501--

Collinus, Megander, omnes. Ne te ulla ratione retineri paciaris.
Non ignoramus, quid chalcographi tentaturi sint; verum tu lucrones
istos nihil moraberis.
Vale.
Tiguri 12 Ianuarii M.D.XXVI., id est quo te dominus vocat.
Huldrichus Zwinglius, totus tuus.