Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 438

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

438

<< Nr. 437 | Index | Nr. 439 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 12 I (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 496-498




--496--

Gratia et pax a Christo. Mi Zwingli
Si vales, bene; nos valemus et solitis favoribus excipimur. Nonnihil
sane tuo nomine solliciti sumus, ut valeas. Fama enim fert, te
languere adeo, ut et a concionibus abstinere cogaris. Quod si ita
est, consolationem et tibi et nobis a domino precamur. Fac igitur,
ut quamprimum nos hac sollicitudine liberes, si bene habes. Scribes
pręterea et Pellicano, si illum Ceporino subrogatum vis. Nihil
enim moratur, quam ut literis tuis vocetur.
Hodie obtuli libellum supplicem senatui. Exemplar misissem, si
descriptum foret. Grato animo si hic disputetur vernaculoque sermone,
iudice verbo dei, convocatis et aliunde viris doctis, in harenam
me descensurum recepi. Eccianos dolos aliqua ex parte patefeci.
Fortassis perferetur Lucernam. Nondum senatus a me responsum
petiit; proinde etiam non vocatus per epistolam compareo.
Missus est huc libellus Billicani cum epistola Urbani Regii.
Verum in eo nihil tractant solidi. Libellus meus non est; alioqui
advolasset Tigurum. Uno argumento contra Tertullianum et nos

--497--

gloriatur, nempe: si dicamus corpus esse figuram corporis, cogemur
etiam dicere figuram sanguinis pro nobis traditam, idque multis verbis
frustra contendit. Nam si de imagine Maximiliani dicam: Hic est
Maximilianus, qui genuit Philippum, quid urgebit intelligi, quod
figura genuerit Philippum? Vellem tamen apparari similes tropos e
scriptura. Nam illum ex Exodo [2. Mos. 32. 4]: Hi sunt dii, qui
eduxerunt te ex Aegypto, vellicant. Frustra quoque exercent se in
diluendo, quod agnus sit victima transitus [2. Mos. 12. 27]. Ferunt
praeterea Suevos meos suas nugas cum magno plausu extrudere
Augustę, quibus necesse fuerit respondere. Ignoro nunc, an aliquid
libro dempserint vel adiecerint; alioqui pręveniri illos curaremus.
Misi literas Augustam, ut certior reddar. Fortassis amici ad te
primum mittent. Agemus communibus consiliis, quandoquidem ita nos
deus iunxit. Multis diebus ab Argentinensibus nihil literarum accepi.
Insuper, quis Curiensis disputationis exitus, fac sciamus; nam
tardius alioqui resciemus. Hezerus se tibi commendat. Et hunc
qui literas reddit, consolare et consilio adiuva.
Vale et brevi ad nos scribe.
Basileę 12. Ianuarii.
Tuus Oecolampadius.
Suevi mei post responsionem iterum apud nobilem quendam convenere
et, ut amicus quidam indicavit, insigniter contempserunt; id quod
tu nimium verax vates prędicebas. Age nunc, triumphant adversario

--498--

nec viso nec victo. Certum est pręcocia gaudia in męrorem desinere,
ni deus veritatem homines propter peccata sua ignorare velit.
Fertur et Melanchthon quędam concepisse in materia εἰχαριστίας.
Si vacabit legere, uberem μαστίγων proventum futurę dabunt
nundinę. Pari facilitate veritas multos et paucos vincet. Scimus, cui
credimus [2. Tim. 1. 12].
Vale.
Salvus sit et Wilhelmus noster a Zell cum domo tua et
fratribus.
Hulrico Zwinglio, ecclesię Tigurinę fidelissimo curatori,
suo in Christo charissimo fratri.