Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 441

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

441

<< Nr. 440 | Index | Nr. 442 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 15 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 503-504




--503--

Gratia tecum, charissime in domino frater ac praeceptor.
Literę tuae varie me affecerunt. Gaudeo impostorem ac mancipium
glorię captum, sed inconstantem hominis mentem vehementer
abominor. Expendit argutulus Christianissimum senatum nihil temere,
nihil pro merito, sed placidissime acturum omnia, qua modestia
Christiana abutitur. Coniicere nequeo, quorsum sit evasura causa
eius. Dimissus calumniabitur ac de illata vi magnos triumphos excantabit
et oneri erit retentus. Verum solatur nos prudentia integerrimi
senatus et spiritus domini, quo es praeditus, mi Zuingli. Exitum
tragoedię tantae ad nos commode perscribas. Senatus noster
hodie firmior est quam hactenus. Scholas nondum habemus; speramus
brevi aliquam mediocritatem. Ne missae redirent, loco primissarum,
ut dicunt, Christianum agimus conventum in quartum modo mensem,
idque in singulis parochiis quotidie. Adest frequentia populi: primo
verbum auditur; postea fit spacium orandi in silentio, ut quisque iuxta
suum spiritum dominum precetur. Experimur voluntatem domini hoc
fuisse; nam cedit perquam feliciter. Formatur ecclesia Christianis
affectibus, quae pridem nescio quid impietatis spirabat.
Cum apothecario transegi, ut per biennium iuvenis, quem commendas,
apud ipsum ageret - minori enim tempore nemo facile instituendum

--504--

admittit - et in victum unius anni sedecim numeraremus
aureos. Me obtuli fideiussorem; nam hoc poscebat. Vir est Christianus
et rei medicę non vulgariter peritus, si amicis credendum;
nam mihi cum eo nihil intercessit consuetudinis; at bonum esse virum
nihil prorsus dubito, quare iuvenem quantotius mittas.
Farellus te plurimum salutat, qui est fortissimo pectore et hostis
dei impanati, a quo summam papisticę abominationis pendere putat.
Conventum novum principes indixerunt Spiris agendum ad Kalendas
Maias. Interim spero ocium. Inanes minę futuri belli circumferuntur,
quas magistratus noster non contemnit, sed nec timet magnopere.
Domini voluntas fiat.
Hartmudius de Kronberg hic est, exul ob Christum, amplissimis
exclusus possessionibus, cui dominus constantiam ac longanimitatem
donet, qua ei inprimis opus esse videtur. Is te salutat
per nos. Ecclesiam nostram domino commendetis.
Vale in domino.
15. Ianuarii anno 1526.
Vuolfgangus Capito.
Charissimo suo Huldricho Zuinglio, episcopo Tigurinorum,
fratri in Christo - Zurich.