Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 442

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

442

<< Nr. 441 | Index | Nr. 443 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Zürich)
Datierung: 17 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 505-507




--505--

Gratia et pax a domino.
Plena sunt omnium ora, Vadianum consulem esse Sanctogallensium
factum, pręter quę certiorem testem non habeo, quibus
tamen fidem habeo, sive quod gnaviter credimus, quę optamus, sive
quod frequenter aliquid veri subest in tam vehementibus rumoribus.
Ego id foelicissimum augurium ampliandorum euangelii finium esse
mihi persuasi, atque o beatas urbes foelicesque respublicas, quę ex
hoc erudito sed procelloso sęculo saltem hoc auferant, ut tales sibi
viros pręficiant, qui cum summa eruditione ac eloquentia summam
pietatem prudentiamque coniugaverint!; tunc enim eis licebit beatum
ocium ducere. Tu, mi Vadiane, opus non habes, ut te vel inditis
calcaribus extimulem vel tractis habenis supinem, cum quod ipse eo
loci me non esse arbitro atque mensurę, ut tibi pręcepta dare vel
sciam vel debeam, tum quod ingenerata longoque usu durata dexteritas,
sicut spero, ventura omnia, ętatem, consilia, casus, eventus, conatus
moderabitur, ut sempiternę Sanctogallensium glorię plurimum apud
posteros sit allaturum, Vadianum isthic fuisse olim consulem. Cupio
de Iacobo Ceraunelateo deque Abtzellanis rebus scire. Fuit

--506--

enim quidam apud me Ioannis Hessi nuncius, qui istud ore mihi
nunciavit: catabaptistas comunes coepisse uxores habere, hoc est,
ut nonnulli alterutrorum uxores inierint, palam videntibus maritis
ferentibusque uxoribus. Ego pro publica concione scelus non nominavi,
sed fieri ab istis Abtzellę dixi absurda, flagitiosa istaque gente
indignissima. Ibi nebulo iste, qui pelles facit quique superiore anno
euangelistę sibi nomen apud nos sumpsit, clam apud catabaptistas
verbis meis fidem detrahit. Si ergo per ocium licet, brevibus modo
rem nuncia. Simile quiddam non minus cupimus scire de matrona
quadam honesta et gravi hactenus, quę apud vos narratur sese nudam
in publicum eiecisse ac manu cunno illisa copiam sui omnibus fecisse,
sacris quibusdam verbis, scilicet: ego corpori carnique mortua sum et
vivo in spiritu; proinde me cuique licet, ut libet, uti. Venit et alius
rumor: quinque apud Abtzellam Vulcano dicatos esse, quod Venere
sint in mares abusi. Videmus, quid sit vinci. Malunt arrogantissimi
homines a dęmone videri vel ludi vel agitari, quam gloriam deo veritatique
dare. Putant nos non esse maiore constantia, quam ut his
pręstigiis reddamur attoniti herbamque prębeamus. Nos Germanice
nunc de eucharistia scribimus, quę speramus reipublicę Christianę
profutura, maxime Germanis. Faxit deus, ut omnia ad illius gloriam
ac pacem publicam momenti plurimum ferant. Respondimus et ad
insidias Eccii complicumque suorum. Defendunt me adversus Pomeranum
duo quidam docti hercle, quamvis alterum vellem esse cautiorem,
Germanice uterque. Venit his diebus libellus quidam Billicani
Rhegiique epistolarum duarum. Dii boni, ut gentis huius vanitatem
prę se ferunt! Rebar cordatiorem esse Rhegium. Pelecanus,
cui iam primas in Hebraicis literis dant, noster erit propediem

--507--

succedetque Iacobo Ceporino, qui periclitatum abiit ad superos, an
sic se omnia habeant, ut mortales definiunt. Ioannes Iacobus
Ammianus et Rudolphus Collinus Gręcę lectionis provincię inautorati
sunt, uno ambo stipendio contenti aliquousque. Fulmina,
quę Jupiter ille Lucernanus, qui Syrię pręses erat, cum Christus
trucidaretur, post comitia eiaculabit, consuesti, ut spero, nihil timere,
etiamsi feciales cum ambusta hasta mittant.
Vale.
Fęlix sit vobis faustusque anni tui consulatus.
17. Ianuarii MDXXVI.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Salvos iube Dominicum ludimagistrum, Christianum, scribam,
amicos omneis. De gratiis senatui vestro habendis uxoris nostrę
nomine nuper, puto, tibi suplicavi. Leoni, quo mundus videat omnipotentem
nuptias nostras benedixisse, honestissima uxor liberos duos
fęliciter genuit, eosque marem et fęminam, qui partus solent esse
periculosi, si vera medici traditis ac physici. Ego dei dono sospes
sum, neque labascit adhuc animus.
Doctissimo piissimoque viro Ioakimo Vadiano, Sanctogallensium
consuli prudentissimo, domino suo cum primis colendo.