Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 45

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

45

<< Nr. 44 | Index | Nr. 46 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius

Ort: Einsiedeln
Datierung: (29f. X) 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 103




--103--

Osualdo Myconio Zinlius S. D.
Licet posses, humanissime Myconi, acrius in nos invehi nihil
unquam literarum ad te transmittentem atque adeo iam una alteraque
vicibus urbanissime a te invitatum, nisi tua istec suavitas certo sciret
amiciciam tabulis cordis carneis [cf. 2. Cor. 3. 3] tam alte insculptam,
ut nulla vi aboleri, nulla arte deleri possit; maiorisque habes, in Zinlii
tui pectusculo perpetuum tibi monimentum esse erectum, quam periturę
chartę χιλιάδας τῶν γραμμάτων ἀμαθεστέρων inscriptas. Sed hęc satis.
De Gręcanicis literis dico: Alcinoum poma, aut, quod pro verecundia
tua cogor, a pumice aquam. Verum utcumque res habeat, ego proxima
Mercurii die Tiguri prandebo, ubi coram commentabimur, quorum
indiget usus. De sacerdotio interea diligenter omnia perquirito, num
paręcianum opus sit confessiones audire, morbidos invisere, qui paręciano
praesit magistratus, quod emolumentum; atque posteaquam hęc
aliaque didiceris, non sine tuo consilio rem aut agam aut praeteribo.
Tenes nunc caput et calcem, sat scio. Gratulare (quum ita hoc sęculo
oportet) domino Fęlici Phryo multa commendatione meoque nomine
de inito primario Tygurensium sacerdotio, quo nobis spes facta est,
literas maximum habituras hoc patrono incrementum.
Et ubi omnia optime consulueris, vale meum cor et mi anime
Ex Eremo divę Virginis anno MCCCCCXVIII.
Suo Myconio . . . Dig (?).