Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 44

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

44

<< Nr. 43 | Index | Nr. 45 >>

Absender: Myconius

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: 29 X 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 101-102




--101--

S. Mirabaris iam pridem, quod inter nos non uteremur commercio
literarum; miror nunc ego, quid interim nullas literas ad me dederis.
De me nihil mirandum, quur non scripserim; nam partim
pudet, partim cohibent negocia, quae mihi quanta sint, te praeterit
haudquaquam. Quid igitur iam, inquis, te excitavit? Amor in Graecas
literas. Peto itaque abs te, rationem edoceas, qua tu es usus in
iis literis perdiscendis absque duce. Et doce ita, ut nihil omittas ab
initio ad finem usque. Nec multis verbis, id nanque tibi esset molestum,
sed quam poteris paucissimis. Excusationem nullam accipio
praeter occupationes; quae si forte maiores sunt, quam ut mihi morem
gerere valeas, admittendae sunt; sin minus, nihil est quod te purget.
Si obtemperabis, videbis olim, quid Myconius facturus sit pro suo

--102--

Zinlio. Caeterum sunt, qui me adhortantibus verbis incitarunt, tibi
scribam de plebanatu (liceat ita dicere) Tigurino, qui iam vacat.
Tu tecum deliberare poteris, quid faciendum. Ipse enim procul dubio
eius omnem rationem novisti. Quapropter ego neque suadeo neque
dissuadeo. Scis, si foret in rem tuam, quanto gaudio accumularer, si
daretur Zinlium apud Tigurum conspici paroecianum. Nihil est,
mihi crede, quod magis de te desyderem, quam ut in locum aliquem
subveharis te dignum.
Vale, et mihi obsequitor
Tiguri quarto Kl. Novemb. anno M.D.XVIII.
Osualdus Myconius tuus.
Doctissimo ac praeclarissimo viro domino Ulderico Zinglio,
plebeiano apud divam Virginem Eremiticam vigilantissimo,
amico suo.