Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 43

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

43

<< Nr. 42 | Index | Nr. 44 >>

Absender: Tschudi, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 25 X (?) 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 99-100




--99--

Vlderico Zinlio Petrus Scudus S.D.
Accepi literas tuas iam dudum per tabellionem transmissas, doctissime
Zinlie, quas, ubi primum intuerer, avide et complecti et legere
coepi, nec legere tantum, verum etiam lectitare, idque cum quod a docsissimo
tum etiam ἀπὸ τῶν ἐμῶν φιλτάτῳ profectas sciebam. Inter
caetera tamen unum id uberem quandam gaudiorum offudit copiam,
boni scilicet te consuluisse pro tuo candore id, quod proximis literis
effutieram potius, quam scripseram; nam iniquo te lecturum animo
(quod dii omen avertant) suspicabar. Felicius tamen omni spe cecidit.
Diis gratiae sint immortales. Quod enim scribis, invidentium
aculeos te posse amoliri, ac iam ferme citra opem nostram abominatos,
equidem gaudeo ac velut ipse quoque ego amplissimam nactus
fortunam exilio; nam id exigunt cum insignis haec eruditio tua tum
candidissimum quoque pectus illud invidia plane maius. Proinde sycophantarum
si quae sunt convitia, quibus quidem meliores incessere
assueverunt, oro discutias, ac velut nihili virorum dispicito, qui sane
quam calumniari nil norunt, aut εὐλογεῖν si nossent, tamen nollent.
Tanta profecto animi malignitate praediti, tam certe illis infensa est
cum vitae integritas tum fama quoque celebris ac convitiorum expers.
Verum de his satis, ne, quod Graeci aiunt, νεανίζειν videar aut τὸν
φρονιμώτατον μωρότατος ἐγὼ monere. Subinde persuasum te velim,
eruditissime Zinlie, ut, quicquid calamus tibi noster exhibeat, non
fucate, sed certe ex animo scriptum intelligas. Nec enim is sum, qui

--100--

aliud pectore, aliud vultu prae me feram, quod utcunque ἀκολουθίαν
sapit; id quod non hominis est ingenui, sed sophistarum hominum,
profecto genus fraudibus et dolis natum. Quare precor, ut, si quandoque
velut ἀγκυλόμητις quorundam calumniatorum invidentia delatus
apud te fuero, pro tua humanitate, ut es in omnes candidissimus, boni
consulas hasce nugas, immo mendacia, quippe quae nugacissima. Caeterum
iampridem ex officina Badiana Pauli Aemilii opus historicῶν
de Francorum gestis in lucem prodiit, splendidum sane atque
omnium iuditio absolutum, quodque oraculi instar Gallis est. Unum
enim id praestat, quo pomposius opes suas et facta (ut sunt iactabundi)
iactitent. Opus quidem ipsum minime invidiosum ac prorsus
absque dente ac calumniis, quippe quod gesta iam hinc a trecentis
fere annis contineat. Ioachimum Vadianum, hominem doctissimum
atque Helvetiae nostrae praecipuum ornamentum, ex Austria tandem
rediisse mirum in modum gaudemus. Atque utinam is digna sese
conditione aliqua apud Helvetios contineri posset magisque patriam
suam quam caeteras nationes amplecteretur, quod equidem se dignissimum
foret. Speramus hunc obviis quod aiunt ulnis a nostris undiquaque
exceptum. Reliquum vero, quod patrocinium apud parentes
tam sedulo praestes, gaudeo sane atque etiam enitar, ut aliquando
parem remetiar gratiam.
Hisce vale, doctissime Zinlie.
Ex Lutetia Parrhisiorum XXV die Octobris anno Christi
1518.
Petrus Scudus, tuus.
Vlderico Zinlio, viro doctissimo nobisque in primis charo.
Eremi. - An meifter Volrich Zuingly, gen Neiselen.