Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 42

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

42

<< Nr. 41 | Index | Nr. 43 >>

Absender: Zurgilgen, Johann Jacob

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 22 X (1518)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 97-98




--97--

Hulderico Zuinglio Ioannes Iacobus a Liliis foelicitatem.
Vix dici potest, quanto me gaudio tuae ad me literae adfecerint,
cum plurimis de causis, tum praecipue quod me tam benigne humaniterque
(quae tua est facilitas) in fidem amicitiamque receperis, cuius
iampridem me candidatum, nomen tamen meum nemine producente
atque commendante, non alia quam iusti cuiusdam pudoris causa,
gnarus infantiae atque imbecillitatis meae, profiteri non potui. Attamen
cum indies magis magisque splendore nominis tui ad te observandum
suspiciundumque instigarer accederetque huc, quod olim Viennae intima
mihi cum fratre tuo, cuius placide umbrae quiescant, adhuc in
humanis agente amicitia fuisset, quique me etiamdum erga te affectum,
nisi intempestiva morte interceptus, tibi insinuatum atque conciliatum
pergisset[!]. His igitur rationibus impulsus statui quoquomodo rem
aggrediendam. At cum verecundia mea ad te literas dare non pateretur,
Xilotectum pararium subornavi, quem tibi familiarem esse non

--98--

ignorabam, ut hanc meam in te observantiam te latere diutius non
ferret. Functus igitur ille sedulo munere suo tantum, quantum ne
voto quidem expeterem, ut scilicet prior ad me literas dares, effecit.
Te vero pro benevolentia atque candore tuo, non meis meritis sive
aliam quampiam ob causam, sive respectum utilitatis seu eruditionis,
propter quae plerumque iam amicitiae conciliantur, simulque gratiam
Xilotecti certus sum [!]. Propterea danda mihi opera, ut istam tuam
in me benignitatem omni opera, labore ac pietate rependam, ac ne
ut scribendo, sic et amando atque colendo, posteriorem feram. Sit
itaque hoc certissimum atque auspicatissimum nostrae amicitiae fundamentum
Vivamus una animo, quoad corpore, quod vehementissime
atque ut qui maxime desidero, per impetratam studio prius quietem
concedatur. Interim ex animi mei sententia iuro omneis me et rerum
atque temporum occasiones te demerendi atque studii et amoris in te
probandi observaturum.
Vale, meque, quo nec tui amantior quisquam est, ama
Ex Parrisiis undecimo Kalendas Novemb. etc.
Tumultuarie.
Clarissimo ac humanitatis atque honestatis exemplari
Hulderico Zuinglio suo. - An
meister Ulrichen Zwingli, kilcheren zu Einsidlen.