Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 452

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

452

<< Nr. 451 | Index | Nr. 453 >> 

Absender: Prugner, Nikolaus

Empfänger: Zwingli

Ort: Mülhausen
Datierung: 16 II 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 526-527




--526--

Nicolaus Prugnerus
Gratiam et pacem a deo exoptat.
Significaveram pridie tibi conditionem meam et proscriptionem,
quae, ut prętexere solent nostri, iussu Helvetiorum facta est, cum
tamen nihil adversum me habent [!], ut et literis sigillo civitatis munitis
testantur. At ego, quo nunc divertam, nondum apud me constitui.

--527--

Si locus apud vos vacaret, ubiubi gentium esset, mihi significares;
quam potueris ocyssime, Capitoni scribe vel Hedioni! nam animus
est hos primum adire. Rem omnem narrabit hic grammatophorus.
Tempus me deficit.
Vale, Zuingli optime, et me commendatum habe.
Mulhusi 16. Februarias [!] anno 1526.
Salutabis meo nomine Leonem et cęteros fratres.
Viro optimo simul et doctissimo Huldricho Zuinglio,
Turegiorum ecclesiasti, amico optimo maximo.