Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 468

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

468

<< Nr. 467 | Index | Nr. 469 >> 

Absender: Wüst, Michael

Empfänger: Zwingli

Ort: Oberglatt
Datierung: (zirka 10 IV 1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 563-564




--563--

Gracia et pax a domino.
De baptismate nuper edocentem [!] nihil non roboris adversus
catabaptistas menti vacillanti et dubiae contuleras. Tamen et nunc
nescio, quid audiam inferri, sane primo adspectu rude et inauditum,
verum intus et in cute, vereor, ne fomes lateat, qua arte simplicibus
facile imponi est. Tu tamen, dummodo inter occupationes poteris, fac
plenius intelligam; videbis me ita conaturum, ut huic spiritui ora contundam.
Fertur inter quosdam scripturam infidelibus, non credentibus,
datam, quibus ego hactenus restiti capite Pauli Ro. 10. 15. [Röm.
10. 1, 15. 4]. Nihil tamen prodesse possum. Nam tenacem fore episcopum
ad Titum [Tit. 1. 7f.] habemus in doctrina, quippe non alias
rixosum, sed humanum et iucundum. Visum est te consulere, ut loca
ostendas, quibus edoceri possint scripturam consulendam etiam credenti
et iam arraboni [!] spiritus [2. Cor. 1. 22] obsignato.
Quosdam audio, qui dicant, se in caeterum non oraturos; nam
spiritus id officii agat, Ro. 8. [Röm. 8. 26]. Cum enim citra peccatum
vivant, deus in se oret; nam huius spiritus iam omnia agat, quo aut
ad orationem aut ad sermonem ducantur: idem enim agat ille inhabitator
spiritus. Hic video tot apertissima loca tantopere reclamare,

--564--

item et ipsum morem Pauli, quo nunc inter lachrymas, nunc vero in
depraecationibus dicit [2. Tim. 1. 3ff., Phil. 1. 3ff., Röm. 1. 9ff.] se Romanorum,
Philippensium et ceterorum memorem. Quis talis spiritus,
qui non patrem oraturus sit? Iam renituntur: Caelestem patrem
omnia agere citra nostros clamores [Matth. 6. 8], qui iuxta praedestinationem
agat, non ad nutum orationis nostrae. Verum non diffiteor:
si huc deventum esset, ut homo alias ab Adam morbidus iam spiritu
citra peccatum (quod isti ganniunt) duceretur, dubium non esset, quin
iam idem eademque vellet deus deique, hominis huiusce inhabitator,
spiritus. Haec me post tuam admonitionem movent, ut hanc rem adeo
infidelem omnique Christiano ordini adversam, etsi antea mihi plane
persuasissem, hoc acturum esse me, si deus sinat, nunc plane abhorream.
Deus autem, omnis sapientiae fons, in quo reconditi sunt huius
thesauri [Col. 2. 3], det nobis idem sapere in Christo Iesu domino
nostro.
Amen.
Ex Oberglat.
Tu de lege et euangelio nuper dicebas. Tacitum apud me esset,
modo memoria sufferat; verum (quod doleo) elapsum est. Cum autem
frugi sit, vellem significares literis.
Michael Viestius tuus.
Un Huldrichen Zwingli, minem lieben, günstigen und gestruwen.
Zürich.