Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 478

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

478

<< Nr. 477 | Index | Nr. 479 >> 

Absender: Salzmann (Salandronius), Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: (Chur)
Datierung: 15 V 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 590-591




--590--

Pax domini tecum.
Paucis scribo ad te, doctissime mi Uolrice; nam magna et plura
nobiscum egit dominus in proxima dieta in Davaas, que omnia tibi
singulatim referre nuncius ille potest, Blasius, frater noster, qui non
satis fidem, pietatem et humanitatem vestram apud nos extollere potest.
Tandem ius impetravit ita, ut, si qui quid questionis contra eum
movere voluerint, appareant apud iudices constitutos in Maienfeld,
etiam aliorum, non suis, expensis et gratia ordinatos. Speramus tamen
neminem appariturum aut apparuisse. Nam ista hebdomada dicta est ad
audiendum, Philippo officium praedicandi et patria adempta iterum
adiudicata. Tota liga neminem ad Thermas Dioclecianas mittet.
Ob hoc insaniunt papistae. Verbum dei magis atque magis incrementum
et amorem apud nos habet. Christi res iamiam omnino tuta.
In omnibus proximum Cacabus cum sua fece succubuit. Det deus,
diu iaceant victi. Nos sedulo monemus fratres ut coelestem [?] orent
patrem, ne quid sinistri aut fraudis contingat Oecolampadio et
Bërchtoldo, quos futurae disperditioni Badensi adesse audimus.

--591--

Velit Christus sua gratia piissimis mentibus adesse sua virtute, ut
cum gloria verbi sui redeant.
Amen.
Salutant te Comander, Lucius et ceteri fratres. Si quid
editurus est Sebastianus contra Cacabum aut scurram Christizanum
[!] Berre, fac sciam; nam sunt apud me multa, que ad rem
facerent, que transmittam.
Vale et vive in Christo Iesu, doctissime mi Uolrice, et fratres
omnes nostro nomine salutato.
15. Maii anno M.D.xxvj.
Salandronius tuus.
Maister Uolrichen Zwingly zuo Zürich.