Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 481

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

481

<< Nr. 480 | Index | Nr. 482 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 16 V 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 596-597




--596--

Gratia Christi tecum, charissime in domino frater.
Catabaptistas modo experimur. Nihil vidi praefractius. Hodie
apud senatum congressi sumus cum idiota. Nos contumeliosissime
excepit, sed respondimus placide, sicut decet Christianos [1. Petr.
3. 15. 16]. Vir alioqui probus est, qui candide hactenus Christum professus
est et fere alienus fuisse fertur a turbis agricolarum. Inter
convitia frequentia asseverabat nos esse ipsissimos pharisęos, qui foris
initio sumpto probitatem et Christianismum ad externa ligaremus.
Quod sic collegit, quia nihil docuissemus, nisi demoliri statuas, altaria,
templa, eiicere monachos et monachas repugnantes ex cenobiis, abrogare
missas et id genus, relictis conscientiis eorum lesis, eoque remetienda
omnia et in alium vertenda ordinem prorsus sciret [!].
Item se audisse a nobis: qui satagit, ut missae abrogentur, is beatus
erit etc.
Hic vidisses adversarios exhilaratos, exortum esse, qui missam
defenderet. Mox respondimus de ratione doctrinę et Christianismi,
quę suapte natura omnia contraria perderet, quod in Christum fidutia
cum operum confidentia coherere nequeat. Ad singula annuit et
comprobavit missas esse omnino antiquandas per magistratum. Ita
illis tanta expectatio semel excidit. Adhuc est unus eius sententiae,
qui modo confessus est errorem, et ingenue, quod res est, profitetur,

--597--

quem apud nos biduo formandum reservabimus; nam tales firmissimos
esse oportet, ut adversariis importunis per omnia queant satisfacere.
Legimus epistolam tuam, qua Fabrinae respondes. Hui! quam
apposite, quam scite omnia. Duo nobis exempla sunt, quę per urbem
inter amicos obambulant. Sed scribit Oecolampadius, senatum
Basiliensium contendere, ut adeat provinciam disputandi literis
securitatis acceptis. Spero fore vos securos post tantam imposturae
apertionem, tametsi videor certissime videre id esse, quod coniecturis
tantum colligis, de instituta laniena bonorum. Dominus suis adsit pro
glorię suae patrocinio. Adversarii vobis non committentur; nam de
iudicibus prima questio erit, quos nolunt illi, nisi suae sortis.
Cęterum, mi Zuingli, Barbara de Salgans misera hęc ipsa
vos adit, profecto digna, cui patrocineris; nam audies quiddam sibi de
proventibus monasterii competere. Advenit aliunde, sed inserta est
in rationarium istarum, resignata sua conditione superiore. Fac sentiat
charitatem tuam sibi non defuisse. De rebus Galliarum scripsit,
opinor, Oecolampadius. Hic agitur de reliquis missis antiquandis.
Det dominus, ut omnia ad gloriam suam.
Vale et fratres plurimum saluta ex nobis.
Argentinę 16. Maii anno 1526.
Eucharistię veritas hic vulgo intelligitur.
Vuolfgangus Fabritius Capito.
Huldericho Zvinglio, vigilantissimo episcopo Tigurinorum,
fratri ac maiori suo charissimo.