Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 488

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

488

<< Nr. 487 | Index | Nr. 489 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Baden)
Datierung: 23 V (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 610-611




--610--

Gratia Christi tecum. Mi frater
Nunc non tam nostro quam tuo nomine solliciti sumus. Quia
enim Bernates sciverunt legem illam, ut intelliges, et te traduxerunt,
quod hic comparere nolueris in tanto conducto [!], visum est mihi et
bonis quibusdam fratribus, si quidem citra periculum fieri possit, ne
abesses disputationi. Non timemus causę. Etiam adversariis nostris
impudentia Eccii onerosa est. Berchtoldus expectatur. Suffraganeus
non veniet. Adest Bovillus et Piscatorius cum alio
quodam, viri egregii. Timemus, ne civitas vestra intestino bello laborare
incipiat. Quid si literę securitatis pro hac vice cassarent coniurationes

--611--

quinque pagorum et Bernatium usque sub finem disputationis
et reditus ad propria, inserta particula ista literis: "non
obstantibus quibusvis coniurationibus et condonatis iniuriis omnibus";
afferresque tecum comitatum 1. virorum a lateribus; insuper et propria
edulia tecum afferres. Non video enim, quod possimus vel scriptis
vel alia ratione τῶν ἀντιπάλων ora obstruere. Quod si fieri non
potest, haud video, quonam pacto unquam similis se offerat opportunitas.
Si periclitaberis, periclitabimur omnes tecum. Sed tu fortasse
plura nosti, quam norim ipse. Vide, quid sit in gloriam euangelii
Christi, cui vita, quantulacunque nobis superest, dedicata esto.
Vale.
23. Maii.
Oecolampadius.
Ulrico Zwinglio, fratri suo charissimo.