Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 490

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

490

<< Nr. 489 | Index | Nr. 491 >> 

Absender: Döring, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: St. Gallen
Datierung: 24 V (1526?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 613-614




--613--

Doringus Zuinglio suo gratiam, misericordiam, pacem a deo
patre et domino Iesu Christo, domino nostro [2. Tim. 1. 2].

--614--

Nostin Aten illam Homericam? Quam tuae mihi literae
afferebant laeticiam, hanc una frater sua interturbavit importunitate.
Eius te rei certiorem faciet Franciscus tuus. Equidem iam exul
omnem illum tragoediam ad verbum docui. De Luthero hoc habe,
quid sentiam, nempe quod Epimenides de Cretensibus, ut qui
nugatur tantum; in rem piam iniquis oculis penetrat, Homero scilicet
coecior. Ut maxime coecuciat Lutherus, deus non item. Certe
apud Homerum etiam ἔχει Θεὸς ἔκδικον ὄμμα.
Gratia sit tecum
Nono Calendas Iunii, in oppido Gallensi.
Ioannes Doringus, ex animo frater.
Huldricho Zuinglio, in euangelio Iesu Christi
strenuo cooperario, tanquam fratri.