Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 501

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

501

<< Nr. 500 | Index | Nr. 502 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian, Joachim

Ort: (Zürich)
Datierung: 3 VII (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 643-645




--643--

Gratiam et pacem per Christum.
Accipe, clarissime Vadiane, rerum, quas te nunc scire refert,
capita. Comitiis ad exitum Iunii habitis hęc acta sunt, si forte minus
fideliter omnia legati vestri. Monuerunt Imperatorii, ne Helvetii
occasionem dent Galliarum regi violandę pacis, atque hac monitione
volunt honori suo consultum.
Faber petiit et obtinuit literas ab Helvetiis, quibus testantur
ipsum strennue [!] ac fideliter rem gessisse; id vero apud multos
principum, quo scilicet facilius intellegas pecunię collectionem, quam
non modo episcopi et abbates formicarum ritu coacervarunt, sed
principum etiam non nulli.

--644--

Idem Faber pro publica concione liberavit Helvetios iudicio
disputacionis: nihil enim opus habere iudice, quę olim sint ab ecclesia
iudicata; vulpeculam sequtus, quę, dum uvas impetrare nequiret, contempsit,
quod non essent mature.
Quin, quod magis ridebis, iactavit, publice an inter pocula me
fugit, se amore veritatis ab ecclesia stare; nam si Luteranus esse
voluisset, potuisse ditissimum reddi Luteranorum promissionibus.
Munificentissimos esse oportet Luteranos, qui Fabro pecuniam
polliceantur. Ubi hic sermo auditus est, prorupit quidam ex Helvetiis,
nomen exploratorem fugit, alioqui parum ęquus euangelio, in
hanc indignationem: dii istos perdant! Nunc video nequam esse homines;
Luterani enim adeo tenues sunt, ut pręter egestatem nihil
possideant.
Berna allatum esse dixit rumorem Madius Claronensis, imo
verum esse dixit: Berchtoldum denuo iure iurando adactum, ut nihil,
quod postremo receptis articulis adversetur, deprędicet. Mentitus est
impudens homo. Nam pro euangelio foeliciter certatum est 26. die
Iunii Berchtoldoque missandi onus ademptum, propterea quod missam
Baden defenderit non esse sacrificium. Constituti 80 aurei in
annum et viginti modii tritici, octo vero baiulationes vini, "soum"
vocamus. Sacerdotium canonicale ademptum, sed sic, ut duobus
annis eum fructus sequantur non aliter, quam si vita excessisset.
Hunc iuvenem de gente Heuensium natum tibi commendo, ut
in suo ei consilio adsis, medicus medicę cupido. Indole est ut optima
ita pectore sagaci. Latinam linguam mediocriter callet, atque
Hebręam, Gręcam degustavit. Si ergo videbitur, commendabis
hominem Leoniceno Ferrariensi, ut is studiis eius consulat ac

--645--

officio iuvet. Si pręstandum erit, pręsta; nos pro eo quoque pręstamus,
sive apud te, sive apud alios. Cupio tecum esse propter quędam,
quę sibi non vult credi epistola, quod carta sit, animum esse
oportere dictitans, qui ea ferre possit. Si ergo licet, aliquando ad
nos venito. Nec tamen urgeo.
Vale.
3. Iulii 1526.
Huldrichus Zuinglius.
Ioacimo Vadiano, viro clarissimo.