Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 500

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

500

<< Nr. 499 | Index | Nr. 501 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Nürnberg, Rat

Ort: Zürich
Datierung: 2 VII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 634-642




--634--

Domini Huldrychi Zuinglii ad celeberrimam quandam Germaniae
civitatem, quae tam ipsius quam Oecolampadii scriptis aditum ad
se praecluserat, epistola, latinitate donata, Rodolpho Gualthero
interprete.
Gratiam et pacem a deo patre per Iesum Christum, filium eius
unigenitum, dominum nostrum.
Principio illud supplici mente et animo a vobis, prudentia et
rerum gerendarum cognitione praestantissimi viri, per deum et creatorem
omnium rerum, quem omnibus nobis communem esse iam olim

--635--

didicistis, impetratum cupimus, ne vitio nobis vertere velitis, quod vilis
ego et vix ullius nominis vel authoritatis homuncio prudentiam vestram,
quae haud dubie inter aestus et procellas huius saeculi nostri longe
gravioribus negotiis occupata est, quam ut hisce meis satis fortasse
puerilibus aures praebere commode possit, interturbare non vereor.
Causa enim, quae me huc impulit, ea est, quod aequum piumque esse
existimem, ut, qui unum deum et unum dominum Iesum Christum
agnoscunt ac confitentur [Eph. 4. 5.6], se mutuo libere compellare et
in re quavis instituere possint. Atqui vestra quoque prudentia, viri
praestantissimi, una cum populo vestro universo eo nomine apud omnes
vere fidelium ecclesias clara et celebris habetur, quod vero et vivifico
dei verbo divini spiritus gratia (cui soli omnis honor debetur et gloria
[1. Tim. 1. 17]) illuminati firmis et inconcussis animis adhaereatis, non
quicquam adversariorum clamoribus moti, qui euangelii lucem et radians
illud iubar lippientibus oculis suis minus sustinere possunt. Quapropter
non sine forti et inconcussa animi fidutia ad vos, quos iam olim, tum
etiam hoc saeculo in euangelio Iesu Christi celeberrimo esse audivi,
scribere institui, sperans videlicet dona illa divinitus nobis concessa
(quae quam exigua in nobis sint, non ignoramus) vos nequaquam contempturos
esse. Vos ergo obtestor, patres conscripti et viri prudentissimi,
ut hoc meum epistolium breve et exiguum non minori studio
audire et legere dignemini, quam non raro ex officii vestri iure lites
de sepibus, maceriis, terminis, viis et aliis rebus huiusmodi institutes
audire soletis. Hic enim de discrimine rerum tanto praestantiorum
praedictis iis controversia est, quanto anima nostra ipsum corpus, nedum
domus, agros, fossas et aquaeductus dignitate superat. Porro ne
nimia verbositate et ambagibus vobis molestus sim, rem ipsam paucis
comprehensam sic accipite:
Lis gravis et acerrima de coena domini nostri Iesu Christi
contentio inter ecclesiarum ministros et doctores hoc saeculo nostro
oborta est, quae iam tempore aliquo agitata nimis tenaciter multorum
animis haerere coepit; eo quod sint nonnulli, qui substantiale Christi
corpus et sanguinem in coena corporaliter manducari asserere conantur,
alii vero his contrarii (e quorum numero me quoque esse libere
et ingenue confiteor) impossibile esse credant, ut hic quicquam vel
corporeum vel carneum comedatur, cum anima non ullo cibo corporeo
saturari aut pasci queat. Quam ob causam imperitiores et simplicioris
ingenii homines, qui inter substantiales Christianae fidei articulos et
externas huiusmodi res minus distinguere nec illa discernere possunt,
tam ipsas ecclesias quam harum doctores dissidere arbitrantur. Porro

--636--

contentio haec et discordia ceu praesentissimum Christianae charitatis
venenum communi corpori Christi (quod nos sumus, qui per
fidem Christo salvatori nomen dedimus) graves morbos et, cum euangelii
messis in herba aut ipso flore (quod dici solet) existat, non parum
impedimenti conciliare solet, quo minus ad iustum incrementum seges
haec devenire possit. Et hanc sane solam ac unicam causam vobis
quoque fuisse credimus, viri praestantissimi, propter quam cavere
voluistis, ne quis incomparabilis viri domini Ioannis Oecolampadii
et nostros quoque libros in urbem vestram inferret. Quod factum
vestrum nunquam in eam partem suscepimus, ut nobis hic ignominiam
aliquam impingi putaremus, sed dei omnipotentis iudicium admirati
omne illud patienti animo sustinendum esse duximus, illud animis
nostris firmiter persuasum habentes vos hac in re tam magna et ardua
illud potius prudenter cavere voluisse, ne quis importunior existens
turbas daret aliquas, quam ut praecipiti iudicio nobis tam duri et inclementes
esse volueritis. Necessarium fore ergo duximus, ut amico
simul et humili spiritu huius instituti nostri, imo dei potius, rationem
vobis redderemus, qua haec potissimum tractare instituimus: Primum,
quod haec nostra sententia, qua panem et vinum in coena hac non
aliud quam signa duntaxat esse docemus, non nova nec a nobis demum
conficta sit, sed a Christo Iesu, domino nostro, tradita (quemadmodum
ex ipsius verbis postea demonstrabitur), ab ipsis apostolis quoque
et veteris ecclesiae doctoribus ad hunc modum custodita et observata
sit. - Secundo, quod neotericorum opinio, qui carnem et
sanguinem in coena manducari contendunt, fidei Christianae articulis

--637--

palam repugnet ac contraria sit. Vos modo rem omnem patientibus
animis ac auribus percipite.
Christus apud Ioannem cap. 6 [Joh. 6. 51.54.63] figuratis istis
loquendi formulis, quibus se panem e coelis missum esse et carnem
ipsius manducari ac sanguinem bibi debere docet, non quicquam aliud
intelligi voluit, quam quod homo quivis omnem spem ac animi sui
fiduciam in deum patrem per ipsum, qui se pro nobis in mortem tradere
dignatus est, collocare debeat. Sic enim fore, ut homo salutis
suae certior factus conscientiae tranquillitate potiri queat et spirituali
hac manducatione et potu saturetur. Cum vero promiscua Iudaeorum
turba et non minima discipulorum ipsius pars huiusmodi locutiones
figuratas minus intelligerent (quod nimirum per manducandi verbum ipsa
fides, per cibum et alimentum conscientiarum tranquillitas et πληροφορία,
quae per Christi mortem nobis obvenit, accipi deberet), sed eo
errore involverentur potius, ut ipsum de corporeae carnis suae manducatione
loqui crederent, Christus salvator et doctor fidelissimus tam
crassam et absurdam opinionem animis illorum eximere studens inter
multa alia verba (quae omnia hoc loco recitare nequaquam operae
pretium esse existimavimus) tandem illud quoque subiungit, ut dicat:
Caro non prodest quicquam [Joh. 6. 63], comesa nimirum vel manducata,
quo sensu Iudaei antea Christi sermonem intellexerant. Nisi
autem postremum illud Christi dictum hoc sensu pronunciatum esse
fateamur, iam Christum quoque nec absurdo illorum errori et crassae
opinioni respondisse nec discipulos dubitantes clarius instituisse fateri
cogemur. Interim ineffabilem illum carnis Christi fructum non negamus,
quem in crucem pro nobis suspensa, non manducata, tulit. Cum
ergo de corporea manducatione Christus illud pronunciet, certo hinc
constare credimus et scimus Christum carnem suam ad manducandum
nobis non dedisse unquam, cum manducata non quicquam prodesse
possit. Qua de re multa hinc inde (quorum recitatione prudentiam
vestram interturbare absurdum et inconveniens esse nobis
visum est) scripta extant, multa etiam, quae hanc nostram sententiam
manifesteoppugnant, sed (si modo, quod verum est, libere et ingenue
proferri debet) argumentis et rationibus plus satis infirmis; sed de hoc
nunc non est dicendi locus. Quisquis enim clarissimum illud divini
verbi et veritatis lumen inconniventi oculorum acie intueri potest,
eidem haec quoque de praesenti hoc Ioannis loco dicta possunt
sufficere. Ex hisce ergo Christi salvatoris nostri verbis luce clarius
demonstrari potest, quod et altera illa coenae verba, quae sunt: hoc

--638--

est corpus meum, quod pro vobis traditur, figurata et tropica dicendi
formula pronunciarit, nec unquam illa substantive iuxta germanum et
naturalem vocabulorum sensum intelligi aut exponi voluerit. Si enim
caro ipsius manducata non prodest quicquam, haud dubie nec ad
manducandum illam nobis exhibere aut dare voluit.
Deinde ex illis ipsis verbis facile colligitur, Christum nequaquam
in ea fuisse sententia, ut caro ipsius ex pane isto conficeretur. Cum
enim disertis verbis dicat: hoc est corpus meum, quod pro vobis
traditur, impossibile omnino est, ut panis corpus Christi revera sit.
Panis enim pro nobis nec traditur nec unquam traditus est. Quod si
vero corpus ipsius vere esset, idem hic etiam necessario pro nobis
traditus et in crucem suspensus fuisset, cum hoc corpus suum esse
dicat Christus, quod pro nobis traditur.
Postremo ipse Christus quoque, coenae huius institutor, potum,
quem discipulis in coena porrexit, vini nomine appellat, cum nimirum
inquit [Matth. 26. 29], "Non bibam posthac de generatione vel fructu
vitis" etc.
Sed et ipsi apostoli panem hunc non alio quam signi loco vel
ceu symbolum aut tesseram esse iudicaverunt nec unquam corpus
Christi nominarunt (quemadmodum Actorum 2. [Act. 2. 42] videre
licet, ubi scriptum est: "Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum
et communicatione et fractione panis" etc.), sed panem duntaxat,
ut ex loco modo annotato colligi potest: quod ipsum tamen
nunquam admittere ausi fuissent, si solenne illud gratiarum actionis,
unanimitatis et dilectionis Christianae symbolum Christi corpus
esse unquam credidissent. Similiter Actorum cap. 20. [Act. 20. 7] ad
eundem modum legitur: "Uno autem die sabbatorum cum convenissent
discipuli ad frangendum panem, Paulus praedicabat illis" etc.
En, ut hoc quoque loco panis fractionem, non corpus Christi, Lucas
nominet.
Praeterea Paulus apostolus in priori ad Corinthios epistola
cap. 11. panem et vinum ne semel quidem carnem et sanguinem
Christi nominat, panis et vini vocabulis haec denotavisse contentus.
Ad haec apostolos nunquam eo negligentiae devenisse suspicari debemus,
ut non maiori studio et honore corpus Christi coluissent (si
modo illud revera et essentialiter praesens adesse credidissent), quam
illos fecisse sacris literis proditum sit. Unde rursus non obscure coniici
potest ipsos coenam hanc vel panem μνημόσυνον et signum memoriale
iudicavisse, eius corporis nimirum, quod pro nobis in ara crucis mortuum
est et postea in coelos subvectum ad dexteram patris considet.

--639--

Universus quoque veterum doctorum chorus, qui annis abhinc
retro circiter mille et centum floruerunt, in ea sententia semperr fuit,
ut coenam hanc illud ipsum esse crederet ac doceret, quod nos esse
certis, firmis ac invictis rationibus modo demonstravimus. Qua de re
Oecolampadius abunde satis disputavit nuper. Caeterum huius
nostrae sententiae evidens argumentum est, quod nunquam apud veteres
haereseos crimine notati sunt, qui coenam non aliud quam solenne et
mysticum charitatis et concordiae signum vel symbolum esse tradiderunt.
Quod ipsum tamen nunquam neglexissent tam oculati ac sancti
homines, siquidem ipsissimum Christi corpus esse credidissent.
Secundum, quod hoc loco demonstrare instituimus, est, quod adversariorum
sententia Christianae fidei articulis prorsus contraria
sit, his nimirum: Ascendit ad coelos; sedet ad dexteram dei patris
omnipotentis; unde venturus est ad iudicandum vivos et mortuos. Si
enim in coelis est sursum, in terris hisce corporaliter esse nequaquam
potest. Corpus enim ipsius, etiam post resurrectionem, nullo modo
instar divinitatis omnibus in locis esse potest. Angelus enim mulierculis
Christum in sepulchro quaerentibus dicebat [Matth. 28. 6]:
"Surrexit, non est hic". Quod ipsum de sola humana natura intelligere
oportet; iuxta divinam enim ubique est. Praeterea, si in pane semper
nobiscum futurus erat, nunquam sane dixisset [Joh. 16. 28]: "Iterum
relinquo mundum et vado ad patrem". Nec hic quicquam nonnullorum
exceptio iuvabit, qui illum visibiliter quidem adesse negant, sed eundem
invisibiliter adesse contendunt. Angeli enim in Actis cap. 1.
[Act. 1. 11] ipsum, cum rediturus est, visibiliter rediturum esse
testantur. Ad haec, quod illi de visibili et invisibili praesentia adducunt,
eorum commentum est, qui veritatis viribus resistere non possunt,
nec ullo divini verbi certo ac solido fundamento innititur. Praeterea
utranque in Christo naturam, divinam nimirum et humanam,
probe distinguere decet, ne forsan humanitati in ipso sensu (quamvis,
quod verba attinet, ipse Christus quoque naturarum nomina et proprietates
propter communicationem idiomatum communes faciat, eo
nimirum, quod utraeque istae naturae simul coniunctae unum duntaxat
Christum constituant) tribuamus, quod solius divinitatis est. Ut, ubique
esse, soli divinitati convenire potest, nec ullo modo humanae naturae
debet tribui; alioqui Christum nec ad coelos ascendere nec ad inferos
descendere oportuisset; nam iam antea quoque illic affuisset corporaliter,

--640--

imo illinc corporaliter nunquam discessisset. Ab aeterno enim
ad dexteram dei ipsum corporaliter esse oportuisset. Quod autem
creatum est, infinitum non est, nec unquam efficitur, ut infinitum sit.
Tres isti praestantissimi ac inexpugnabiles sacrae scripturae loci:
"Caro non prodest quicquam [Joh. 6. 63]"; "hoc est corpus meum,
quod pro vobis traditur [Luc. 22. 19]"; et: "sedet ad dexteram dei
patris omnipotentis [Marc. 16. 19]", tanta authoritate ac robore muniti
sunt, viri prudentissimi, ut omnem potius divini verbi fidem, omnes
simul fidei Christianae articulos vacillare ac intercidere necesse sit,
quam ut ullis fide dignis ac veris rationibus carnem et sanguinem hic
praesentem esse demonstrari possit. Quaecunque enim hic obiiciuntur
obstacula, quaecunque effugia quaeruntur, fuco quidem aliquo sese
venditare possunt, ut non omnino nihil esse primo intuitu videantur;
virium vero non plus habent, quam flores quidam ephimerii: ut primum
enim vero et vivifico divini verbi vento continguntur, evanescunt.
Vos ergo, viri prudentissimi et domini clementissimi, per deum et
fidem veram, qua simul vobiscum in illum credimus, oro et obtestor:
Primum, ne nostrae ecclesiae et inclytae Tigurinorum civitatis (quam
vobis singulari studio et amore commendatam esse non dubito) exemplum
vel contemnere vel damnare libeat, quae omnes, cuiuscunque
tandem sint generis, libros, papisticos, anabaptisticos, de corporea
carnis et sanguinis Christi in pane praesentia conscriptos libere
venundari, emi legique permittit. Eodem modo vos quoque invictissimos
et inexpugnabiles domini Oecolampadii, fratrum Argentinensiuum,
Augustanorum ac meos libros, qui in huius rei tractatione
conscripti sunt, in urbe vestra vaenum exponi, haberi ac legi patiamini.
Nam si apostoli sententiam [1. Thess. 5. 21] sequi voluerimus,
omnia probare et, quod bonum est, retinere debemus. Qua ratione
autem aliquid probare dici poterunt, qui in hoc incumbunt, ut caveant,
ne a quoquam cognosci et intelligi possit? Deinde ut iuxta primitivae
simul et nostrae, quae Ulmae, Tiguri, Constantiae et aliis in locis
quam pluribus est, ecclesiae exemplum utranque de coena Christi
Iesu sententiam citra omne impedimentum coram tota ecclesia praedicari
et audiri et ecclesiae de his iudicandi potestatem facere permittatis.
Si enim illud fiat, unus et idem spiritus omnes ecclesias
unanimes et eiusdem sententiae studiosas reddet. Quodsi vero illud

--641--

minus permissum fuerit, iam de sententiis istis pugnae, discordiae et
concertationes in iis quoque ecclesiis exorientur, quae ad euangelii
partes concesserunt. Iam nunc enim quosdam ex euangelistarum
numero videre licet, qui, quod veritatis praesidio minus oppugnare
possunt, huiusmodi artibus opprimere conantur, ut curent videlicet, ne
a quoquam legi possit, imo publicis quoque edictis eiiciatur. Quorum
exemplum haud dubie episcopalem illam tyrannidem denuo excitare et
confirmare poterit. Praeterea de hoc quoque vos nequaquam dubitare
velim summam illam et unanimem inter nostrates concordiam, quam
deus gratiae suae munificentia tam urbi quam agro Tigurinae ecclesiae
concedere dignatus est, quaeque divino sic favente numine indies magis
magisque excrescit, non minimum initium et augmentum hinc sumpsisse,
quod adversariorum quoque scripta libere a quovis lecta, mox
autem veri ac vivifici verbi dei armis expugnata et prostrata sunt.
Sed et ipse me totum vobis offero, sic ut, a vobis vocatus, mox ad
vos profectus, hanc sententiam nostram, quae et Christi est, coram
ecclesia vestra ingenue docere velim. Vel si illud vel nobis vel prudentissimo
Tigurinae civitatis magistratui propter negotia quaedam
magis ardua minus commodum fuerit, nunquam tamen vobis deero,
quin efficiam, ut alius quispiam vel etiam duo pluresve e nostris aut
Basiliensibus vel Argentinensibus hoc ipsum praestent. Deus
optimus maximus tam vos quam ecclesiam vestram universam sibi
commendatam habeat. Mutuis precibus pro communi omnium salute
contendamus semper. Quodsi quid hisce nostris inest, quod vel vos vel
aliquem e vestratibus offendere possit, vestrum erit illud libere simul
ac brevibus nobis exponere. Ubicunque enim erroris convinci potero,
meliora doceri simul ac docere non detrecto. Oecolampadius
noster domino Pircheimero pie simul ac Christianissime respondit.
Huius ergo responsionem ne aspernemini nec reiiciatis, viri prudentissimi.
Indignum enim et minus amicum illud esset facinus, si ex
urbe vestra contra quenquam hominum scripta aut libellos hostiles
prodire permitteretis, interim vero responsionibus et apologiis aditum
praecludere conaremini. Habetis etiam hic a nobis brevem institutionem,
quam proximis Franckfurdianorum nundinis in huius negotii

--642--

expositionem conscriptam in lucem dedimus. Vos omne hoc eo
animo, quo nos haec conati sumus, accipere dignemini.
Tiguri, 6. Nonas Iulii. Anno M.D.XXVI.