Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 499

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

499

<< Nr. 498 | Index | Nr. 500 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Sam, Konrad

Ort: Zürich
Datierung: 2 VII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 632-633




--632--

Huldrichus Zuinglius Cunrado Somio,
ecclesiastae Ulmensi, fratri suo charissimo.
Gratiam et pacem per Christum.
Haberem, charissime Cunrade, plurima, quae scriberem, si abeuntis
tempestivitas operiri tantum posset. Unum hoc scias mihi
fratribusque cunctis probari libellum istum ac modum, quo tu de
eucharistia apud ecclesiam tuam tractavisti. Disputatio Badensis

--633--

apud multos, qui etiam Christi euangelio sunt parum aequi, male
audit. Berna firmior est post disputationem facta, quam antea fuerit,
Basilea tantundem. Id quoque te oro, ut primo quoque tempore
moneas Urbanum Rhegium, me non admodum nuper literas eius
ad me accepisse: nunc non fuisse respondendi spatium, sed brevi longam
de originali morbo sive peccato ad se [!] daturum esse epistolam.
Commenda illi cum euangelio ecclesias nostras, cum eorum episcopis;
multis enim petimur modis; sed dominus fortior est, non modo quam
minae, sed etiam bellis ipsis. Mira est in urbe et agro Tigurino in
euangelium consensio. Deo laus et gloria! Oecolampadius salvus
est, piique omnes salvi; sed enormibus contumeliis adfecti ad suos
redierunt. Is, qui istam adfert, dimidium est animae meae, narrareque
poterit omnia, quae apud nos aguntur.
Vale.
Oremus pro nobis mutuo in charitate: fideli enim oratione omnia
superabimus.
Salva sit omnis ecclesia vestra.
Tiguri, 2. die Iulii 1526.