Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 498

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

498

<< Nr. 497 | Index | Nr. 499 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 23 VI (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 631




--631--

Salutem in Christo. Mi frater
Epistola tua cum libello Lutheri reddita fuit post abitionem
ministri mei; et quia monuit tabellio, ut scriberem, retinebo epistolam
Lutheri, donec veniat minister meus et describat, et tunc cum proximo
nuncio remittetur. Nunc non videtur opportunum, ut illi respondeamus.
Fama enim est, quod ŗvj chartas pręfatus sit in librum
Suevorum; quę ubi receperimus, licebit et innocentiam nostram et
scripturę doctrinam dilucidam orbi declarare. Deo laus, quod ecclesię
nostrę non multum curant, quicquid ille contra nos blacteret.
Bene vale cum tota ecclesia Tigurina.
Basilee. 23. Iunii.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fidelissimo Tigurinę ecclesię episcopo,
dilecto suo fratri.