Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 497

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

497

<< Nr. 496 | Index | Nr. 498 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 20 VI (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 629-630




--629--

Gratia et pax a Christo. Mi frater
Nondum consiliis et decretis adversariorum nostrorum, imo hostium
veritatis, obtemperatum est, ut a suggestibus depellamur. Docemus
enim et concionamur, plebe verbi dominici admodum sitiente.
Exemplar disputationis senatus nimirum postulabit. Orandus tamen
dominus, ne Satan perpetuo adversans aliquando pręvaleat. Fama
est, quomodo papistae ubique mire mentiantur ac victorias suaves de
nobis iactent, quod profuturum causae nostrae spero, si quando retegantur
eorum mendacia, et fidem penitus amittant.
Iam mitto responsionem contra Pyrkaimeri insanias. Oro, ut
aliquis vestrum, Pellicanus vel Myconius, vel alius quispiam fidelis
advigilet, ut pure excudatur; et si quid mutandum vel tollendum vel
alio modo corrigendum, tuae censurae id esto commissum. Admiscueram
aliqua verba de congressu nostro Badensi, sed ea iterum delevi.
Expediret tamen alia ratione invulgari, alia quapiam epistola. Gloriantur
enim se unico Irenaei dicto evicisse duas propositiones primas,

--630--

quod citatum a me est contra impiam illam papisticam transsubstantiationem.
Praeterea neque Normbergenses [!] multum admonendos
censui, quare libri nostri prohibeantur illic; tantum paucis in haec
verba conquestus sum, non multo ante finem: "Refutavit, inquam, et
Zwinglius copiose. Verum belle isthic agitur. Plaustra convitiorum
e civitatum vestrarum portis egrediuntur, per quas non ingrediuntur
innocentium apologiarum vel triobolares corbiculi. Cęterum hęc deo
iudici et veritatis defensori curae erunt". Tu, si quid habes, mi
Zwingli, quod ad veritatem promovendam facit, pro tua sollicitudine
curato.
Vale cum fratribus, et Pellicano rem meam commenda, ut
typographo assit.
Basileę 20. Iunii.
Tuus Oecolampadius.
Profuit hic nobis Bernates tam dextre in servando Berchtoldo
suo egisse. Non ignoramus item, et Sancto-Gallenses officiis suis
restitutos. Milhusani quoque non sunt deterriti. Ut Apacellani [!]
et Glareani et Scaphusani habeant, nondum didicimus.
Carissimo viro Huldrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię episcopo,
fratri ac praeceptori suo.