Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 510

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

510

<< Nr. 509 | Index | Nr. 511 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 18 VII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 667-668




--667--

Gratiam et pacem per dominum.
Accepi tuas et Gäbentingeri literas, clarissime Vadiane, quibus
vestram in domino constantiam primum, deinde Abtzellanorum
quoque provectum hinc capio, quod internę tribus, quas isti Rodas
adpellant, quę nimirum ante omnes adfuerunt, sobolescunt. Dabit
dominus incrementum isthic [1. Cor. 3. 6], ubi dicebamus: arida tellus
ac sterilis est. Vos modo in domino consistite. Haberem equidem
multa, quę te cupiam scire, sed non fert ocius [!] tabellionis abitus, ut
vel gustum exhibeam. Unum hoc in summa dico: mendaciis geritur res
ac vanis confictisque terroribus. Sed pulsat tabellio.
Vale, ac salvos iube Christianum, Georgium contribulem
tuum, omnes.
Rumor erat, bombardularios vestros tanquam de improviso ad nos
venturos esse ad 15. diem Iulii.

--668--

Nihil patiantur se remorari.
Tiguri 18. die Iulii MDXXVI.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Victoriam auferent urbes, quas liberas et imperiales vocant, tantummodo
ne quicquam timeant quam dominum.
Clarissimo viro Iacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli,
domino suo cum primis observando.