Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 527

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

527

<< Nr. 526 | Index | Nr. 528 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Cellarius, Michael

Ort: Zürich
Datierung: 17 IX 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 715-716




--715--

Huldrichus Zuinglius Michaeli Cellario,
apud Augustam Christum praedicanti.
Gratiam et pacem a domino.
Aegrotamus (ne inauspicatum sit, oro, istud epistolae auspicium)
et nos, fortissime Michaël, te iam diuturno laborante morbo. Unum
enim corpus cum simus, habebimus et communem omnium malorum
sensum. Atque ô si manus ego sim, quae omnem, sive pharmacis sive
factis incantationibus, dolorem abstergere queam. Id vero cum nequeam,
medicum illum, qui vere salvator et est et dicitur, obtestor,
ut sanatum ministerio suo restituat; sed hac lege, ut eius voluntas,
non nostra fiat [Matth. 6. 10]. Cum enim innocentes caedimur, nostro
bono fit, ut exploret deus, an se diligamus ex toto corde et ex tota
anima [5. Mos. 6. 5, Matth. 22. 37]. Quamvis, quis est innocens? cum
etiam astra in eius conspectu immunda sint. Praeparat nos hac ratione

--716--

deus futurae vitę. Qui enim praesentem diligunt, futuram amittunt
[Joh. 12. 25, Matth. 10. 39 u. ö.]. Prudens ergo nostrique boni amans
vitam istam tot amaris acerbisque miscet, ut eo propensius eam negligamus.
Nam si omnia nobis ex sententia evenirent, quis non mordicus
quamvis lubricam atque deciduam retineret? contra vero quis non
volens ac lubens eam abiiciat, quae nunquam sine adflictione est? Sic
tu, mi Michaël, noli aliter tecum reputare, quam hoc ipsum momentum,
quo cruciaris, esse disciplinam, non levem et subventaneam, quę
verbis fit, et cum aura plerunque perit; sed efficacem, veram ac pręsentaneam:
qua docearis moriendi mundumque vilipendendi artificium,
quod supra omnem artem ac negociationem est. Quid enim divitibus
huius mundi, cum tot sese laqueis, iuxta apostolum [1. Tim. 6. 9], implicant,
aliud deest, quam moriendi mundumque deserendi artificium?
hunc enim si nossent aut possent deserere, non se tam alte ipsius
commertiis crederent. Docuisti alios strenue mundum esse negligendum
adversaque mediocriter ferenda; nunc experiris, quid docueris.
Facile est etiam Stoico, nedum Christiano, magnifice, dum nihil
patitur, de patientia philosophari; sed patienter ferre, ea tandem est
viva philosophia. Sic cogita tecum: Verbo aliquandiu voluit te deus
praeesse in euangelio suo, at nunc rem iubet praestare. Extra periculum
imbelle et suspectum est magnifice de fortitudine loqui; in ipso
vero periculo constantem esse ac immotum, hoc tandem fortis est animi
argumentum. Det tibi dominus incolumitatem animi ac pacem, Amen.
Salvos iube amicos omneis nostro nomine, maxime Sigismundum
Grimmium et Petrum Gynorianum, qui nunc apud illum est.
Vale et convalesce in domino.
Tiguri. 17. die Septembris.
Millesimo quingentesimo vigesimo sexto.