Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 529

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

529

<< Nr. 528 | Index | Nr. 530 >> 

Absender: Haner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Frankfurt
Datierung: 18 IX 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 719-721




--719--

Gratiam et pacem.
Multis nominibus mihi charus es, Zwingli eruditissime, potissimum
vero, quod animum infractum adversus tot ęmulorum assultus
geris atque interim nihil de indefesso adserendę verę pietatis studio
remittis. Quę res eciamnum fecit, ut qualibet quaesita caussa amicicię
tuę demerendę occasionem captaverim. Verum cum se non alia
hoc tempore mihi obtulit, nisi quod communem hunc atque eundem
fidum amicum baiuli loco nactus sum, committere nolui, ut is
vacuus meis ad te literis rediret. Scripsi autem non aliam ob caussam,
nisi quod cupiam his literis obsidibus Christianam atque adeo
veram inter nos constare amiciciam. Feceris igitur pro tuo candore,
si me intra amicorum tuorum raciocinarium admiseris. Multa sunt,
mi Zwingli, quae magis vellem tecum coram ac praesens commentari,
quam hiisce literis; curabo eciam, si ulla commoditate fieri potest,

--720--

ut te quandoque conveniam. Interim, quaeso, hoc feras ex me pacienter,
ut liceat saltem per literas te morari et studia tua intercipere,
quoniam coram confabulari non licet. Dedi eciam ad Oecolampadium
literas, ubi super communi vestro negotio hominem sum inhortatus,
ut citra morsus ac dentem, quantum maxime per eum fieri
potest, adversariis respondeat remque, ut hactenus, piis tantum agat
rationibus neque paciatur cuiusque immodestia ab hoc se instituto abduci.
Idem quoque te oro, ut facias. Nam si iustis tantum argumentis
caussa hec sub initium tractari cepisset, non in tam exosam
abiisset tragediam; de qua re alias ad te forte commodius. Nunc
scire te volo, quantum ipse mihi videre videor, aduc multa deesse
nobis, quae ad euangelii provectum ac synceram Christi cognicionem
attinent. Nam esto! hic pius multorum fuerit conatus; assecuti tamen
nequaquam videntur, quo modis omnibus contenderunt, atque ut hic
secreti te mei participem reddam, nondum videmur sapienciam locuti
inter perfectos. Quod si perpetuo lactis participes erimus et propemodum
repuerascimus, quis mirabitur, si praedicacionis stulcitia perpetuo
eciam offendet multos? Quomodo autem in hunc modum gentium
plenitudo intrabit? aut quomodo, quod reliquum est Israel, salvabitur
[Gen. 48. 19, Jer. 6. 9, 31. 7, Ez. 9. 8, 11. 13, Mich. 2. 12, Zeph. 3. 13]?
Non quod crucis scandalum [Gal. 5. 11] evacuari cupiam. Absit! Sed
quod crucem sic praedicari velim, ut interim nihil decedat glorię dei,
quin ut huius omnis honos uni deferatur deo. Nisi enim egregie
fallar, non minus crucis, quam carnis praestigiosa, verbo absit invidia,
supersticione tenemur; atque ut hic me capias, stat firma Christi
sententia [Joh. 6. 63]: Caro non prodest quicquam, non solum in pane,
sed eciam in cruce; non enim exaltata in cruce caro servat, sed dominus.
Non enim, qui elevatam in cruce carnem videt, sed qui credit
in dominum, non perit. Sive ergo carnem quis in pane edat, sive e
cruce pendentem spectet, nihil illi prodest, nisi credat; modo fides
non in carnem, sed in verbum velatum carne fertur. Est enim ex
auditu verbi dei, non quod nuncii ministerio nobis affertur, sed quod
intra nos loquitur deus. Habet ergo fides suum obiectum, non conditam
et unitam verbo carnem, sed condens ac creans omnia verbum.
Deus ergo verbum, spiritus est, qui vivificat; caro non prodest quicquam,
ut quis hac vivificetur. Non enim sic data est pro mundi vita,
ut nobis vita ex carne sit, sed quemadmodum legis institutiones dicte
sunt sanctum mendacium: ita quoque Christi caro mundi vita, cum

--721--

tamen vita non in carne, sed in verbo carnem uniente posita sit.
Rectius ergo carnem vite sacramentum dixeris, quam vitam. Si enim
Christi caro, suapte vita id est creata, suscitata non fuit, neque
novata, sed per potenciam vivificatoris spiritus; neque in nobis certe
vel vite vel novitatis conciliatrix erit, sed qui suscitavit Iesum Christum
a mortuis, vivificat quoque mortalia corpora nostra per inhabitantem
eius spiritum in nobis [Röm. 8. 11]. Consequens ergo est,
carnem eciam divinam vitam nostram non esse, sed vite mysterium.
Non enim verbum sic unitur carni, ut interim confundantur substancie.
Manet ergo carni sua mortalitas, manet et verbo sua pariter vivacitas,
unde Ioannes de verbo loquens: "in ipso, inquit, vita erat [Joh.
1. 4]", verbum scilicet designans, in quo vita erat, non carnem, quam
verbum posterius induisse scribit [Joh. 1. 14]. Proinde fidei nostre
ratio hoc habere videtur, ut verbum sit vita, caro vero vite symbolum
atque adeo assumptus ille a deo homo. Magnum illud pietatis mysterium,
de quo 1. Timoth. iij. [1. Tim. 3. 16] in fine. Non enim caro
est, quę vivificat, sed vita, verbum; non sanguis, qui emundat, sed
purificator spiritus; non denique assumptus homo, qui servat, sed ipse
salvator deus. Haec videtur esse brevis quaedam vere pietatis summa
et tocius scripture compendium. Hic enim suus constat honos deo,
sua nobis commendatur gratia, et syncera Christi cognitio nobis proponitur.
Is enim, quatenus deus est, veritas est; quatenus autem homo
est, veritatis et gratie symbolum est. Hec, mi Zwingli, ideo ad
praesens paucis ad te dare volui, ut esset nobis post hac amplior
super hac re commentandi oportunitas. Cupio autem, ut tu mihi in
eo mentem quoque tuam brevi prodas, ut vel tuo calculo mea probes,
aut rectiora doceas, et sane doctrine statim sum concessurus. Haberem
plura, sed quae alio tempore ad te ibunt.
Tu interim Hanerum nominis tui observantissimum syncere ama,
et rescribe, ac vale.
E Francofordia XIIII. Dalendas Octobris MDXXVI.
Tuus ex animo Ioannes Hanerus.
Nurinbergam me conferam; eo fac mihi litere tue per fidum
aliquem nuncium destinentur. Idem ego contra facturus sum. Leonem
et pios omnes salvos esse cupio.
Venerabili in Christo fratri domino Huldericho Zwinglio,
Tigurensium eclesiasti, domino et fratri observando.