Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 538

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

538

<< Nr. 537 | Index | Nr. 539 >> 

Absender: Mosager, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: (Paris?)
Datierung: 16 X 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 740-743




--740--

Extant binę adhuc litterę eodem argumento. Unis Erasmus
gratulatur reduci regi et Gallię tandem reddito. Mox in hiis de
cerebrosa Bede censura et Sutoris tragedia non nihil tractat.
Alteris exorat apud parlamentum, ne Bedę et Sutoris libri vendantur.
Sed quia famę et nomini tuo nihil derogant, quod ut proprium
curę mihi est, non opus esse, ut transscriptas mitterem, arbitratus
sum. Apud bonos et doctos, quorum non pauci sunt Parisiis, bene
audis; a morosis, quibus nihil recte fit, nisi quod quęstum sapit, execraris.
Vale.
Saluta ecclesiam Iesu Christi.
Idibus Octobris MDXXVI.
Gaspar Mosager, tuus amiculus.
Domino Zwinglio, Tigurinorum episcopo, fratri suo charissimo.

--741--

Erasmus facultati Parisiensi.
S. Magnifici doctores et fratres honorandi
Equidem sperabam, si pugnans adversus Lutherum defecissem, isthinc
mihi venturas supetias, et si hinc factionis, cum qua decerto, fuissem profligatus,
apud vos mihi tranquillum portum tutumque refugium. Nunc isthinc veniunt
libelli amarulentiores, quam unquam scripti sunt in Lutherum a quoquam
vestrum. Ego, ut deficerem ab ecclesie consortio, me ipsum apud Germanos
ex gratissimo feci invidiosissimum, provocavi in Lutherum quam venenatam
bestiam; liber eius, quem ad vos mitto, declarabit. Totius factionis (que potentior
est, quam quisque credat, et indies invalescit) fremitus, minas, convitia, famosos
ac furiosos libellos iam diu perpetior. Aggressus sum provintiam viribus meis
maiorem; sed morem gero pontifici, cęsari et principibus: audax facinus, presertim
in hac parte Germanię! Quid profecerim, testantur ipsi, qui clamitant neminem
magis obstetisse euangelio, quam Erasmum. Et quasi parum esset Lutheranorum
vim sustinere, cum Zwinglianis, qui in eucharistię negotio a Lutheranis
dissident, bellum erat suscipiendum. Qua quidem in re non in strenuam
operam navavi in conciliabulo, quod nuper habitum est in Baden, civitate Helvetiorum;
id indicabunt liber et epistola, quam mitto; ea Germanice versa
fuit recitata coram universo consilio et in huius urbis item senatu. Et hec pro
viribus agentem cum vestra eruditio me sublevare debuerit, a tergo adoriuntur
plus quam hostiliter Sutores et Bede, ex quorum libris dici vix possit quantum
animorum accesserit Lutheranis et Zwinglianis. Ex meis libris nullus
adhuc factus est seditiosus aut factiosus, et si quid erroris excidit hominum more,
animus certe sincerus est et facile corrigi poterat, quod offendit. Istos tumultus
quorsum attinebat suscitare? Palam est rem agi privatis odiis; verum in hac
causa omnium periculosissima conveniebat, si quid esset privatae simultatis, ponere,

--742--

donec orbi rediisset tranquillitas. Quid autem sibi vult Sutor? Novum testamentum
a me versum in exemplaria plus centies millia propagatum est per tipographos;
ista debuit in tempore scribere. Porro quum Bedę censuris respondissem
sic, ut in multis nihil esset scrupuli, quo spiritu ductus edidit suas censuras,
in quibus sunt tot evidentes calumnie, tot manifesta mendatia, etsi nemo
respondeat verbum? Quam exultant Lutherani, dum tales legunt libellos! In
Fabrum habebat ex re iustiorem debachandi caussam, et tamen in illum mitior
est; ad me cum ventum est, fit censor et nihil crepat nisi blasphemias et hereses,
neque me fugit, quid exasperet animum hominis, quia colloquium tribus verbis
attigit, collegium ipsius ludens de putribus ovis. Gravis vero caussa, cur cęlum
terrę misceatur, si ad istum modum nos mutuis morsibus laceramus, quid superest,
nisi ut mutuis vulneribus confossi pereamus iuxta Pauli sententiam [Gal.
5. 15]? Hec si meam tantum famam lederent, tollerabilis esset iactura; nunc confortatur
caussa Lutheri, et theologici nominis odium exacerbatur apud istos.
Beda me magnifice contemnit idque facit tuto, quia non sum talis, qualem ipse
fingit; quod si essem, res ipsa indicaret, quantam in orbe tempestatem exitari
posset Erasmus. Quid si per vos isthinc licebit tales libros edere, quales nobis
mittit Sutor et Beda (de in me scriptis proprie loquor) et nostra excludentur,
certa nimirum penes istos victoria est, atqui hoc non est coarguere, sed violentia
tyrannica opprimere. A me nihil est periculi; sed vereor, ne tales experiamur
illud euangelii: "Qui gladio percutit, gladio peribit [Matth. 26. 52]". Somniat
Beda profligatam Lutheranam factionem! Utinam esset! Tantum proęmia
sunt, nescio quem finem habitura, si talibus modis res peragatur. Si vestra
prudentia pernoscet, quo in statu res sunt per universam Germaniam, iudicaretis
maiore favore dignum, quam exhibent Sutor et Beda. Lutherani iactitant
neminem esse mortalium, qui possit refellere, que congessit argumenta
Lutherus de libero arbitrio.
Prefationem meam extemporariam mitto; in reliquo sudebam [!] perfecturus
ante Kalendas Augusti, ni Sutor et Beda suis libris interpellassent. Ego posthac

--743--

hac quietem agam, si tales auxiliares copias mittit Lutetia, qui, cum hostes
habeo communes ecllesie [!], negotium vobis felicioribus et Christo commendo,
qui vos omnes conservet incolumes, Bedeque et Sutori det mentem magis
Christianam imposterum.
Basilee nono Kalendas Iulias anno 1526.
(Überschrift von späterer Hand:) Apographum literarum Erasmi
ad facultatem Parisiensem.