539
<< Nr. 538 | Index | Nr. 540 >>
Absender: Zwingli
Empfänger: Haller, Berchtold
Ort: (Zürich)
Datierung: (X/XI 1526)
Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 744
--744--
Vide, mi Berchtolde, quomodo conductos habemus hostes, et
quibus artibus res ab illis geritur. Remitte, si habes amanuensem,
qui describat, sin minus, retine hoc exemplum; nam fratres, qui
Parisiis sunt, multo labore penetrarunt ad eam atque ad nos
miserunt.
Huldricus Zuinglius tuus.
(Adresse fehlt).