Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 540

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

540

<< Nr. 539 | Index | Nr. 541 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 17 X (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 745-748




--745--

S. in Christo. Charissime Zwingli
Tametsi virulenta Fabri maledicentia supramodum blasphema
sit et Christianorum simplicitati nonnihil damnosa, nescio tamen,
an expediat, si mox ei respondeatur. Certe indignus est, quicum sermonem
ullus conferat bonus. Nunc autem geminandum laborem ne
suscipias, differri responsionem operęprecium mihi videtur. Fama
enim hic est, ut narrabit Christophorus, acta disputationis edenda
cum pręfatione et conclusione, quarum authorem existimant magum
Constantiensem, suffraganeum inquam. Summa earum est:
Pręmittitur salutatio satis honesta. Deinde, in ipso limine exordii
invehitur contra novos prophetas, maxime Lutherum, quorum
perversis doctrinis et hęreticis dictis, cum sacramentorum contemptu,
prava sacrarum literarum interpretatione, conciliorum derisione, missarum
abrogatione, confessionum, ceremoniarum ecclesiasticorumque
statutorum abolitione, et potissimum sanctorum invocationis prętermissione,
fidem religionemque nostram conspurcari dicit, unde seditiones,
rebelliones, scandala, errores, vastitates, sanguinis effusiones etc. Conqueritur,
nihil profecisse capitum ecclesię Christianę, papę et cęsaris,
admonitiones, doctrinas, bullas et edicta ad emendandum Lutherum,
qui tanta cura deterior factus sit. Huius tu obedientissimus discipulus

--746--

diceris, qui hoc apud Helvetios, quod ille apud Saxones, egeris,
Lutherumque commendaris in scriptis tuis. Proinde laxis frenis,
dimisso Luthero, te insectatur, his, quae apud Fabrum leguntur,
convitiis, brevi tamen quodam compendio. Ea propter toties admoniti
sunt Tigurini, ut resipiscerent, qui ex tua officina respondentes inexorabiles
fuerunt, tu quoque nullis vel doctrinis vel admonitionibus
curari volueris, confugiens ad scripturas, quas, pro capitis tui sententia,
ut tibi commodum, contemptis omnium interpretationibus, dilaceres.
Deliberantibus itaque Helvetiorum nunciis, quo pacto huic
malo occurratur, obtulerunt sese sponte, non advocati, tres illi,
Eccius, Faber et Murner, ad convincendum te, et petierunt sibi
disputandi copiam fieri, quod concessum, et consensu iiij provincialium
episcoporum decretum. Promulgatus est locus diesque dictus. Invitati
episcopi cum doctis. Multum laboratum est apud Tigurinos tuos, ut
et tu compareres ac alii vestrae urbis docti. Iterumque post oblatum
securitatis summę diploma vana excusatione venire contempsistis.
Hęc fere in exordio. Deinde promittitur disputatio edenda, sicut excepta
est per notarios. Ad finem promittitur catalogus eorum, qui
vel mihi vel Eccio subscripserunt, et narratur fabula Fabri, dolentis,
tua absentia se insigni victoria fraudatum, et quomodo librum suum
obtulerit. Recitatur etiam de Murnero, quod nuncios Helvetiorum
iudices suos fecerit, etiam cum periculo vitę, et ipse quoque libellum
obtulerit, in quo xl nominibus te infamem se probaturum gloriatur.
Subiicitur postremum conclusio, in qua exprobratur tua absentia, et
condemnamur nos, qui comparuimus, quod hęretica docuerimus et,
quamvis victi, erudiri noluerimus; proinde mereamur haberi pro hereticis,
iuxta patrum pręscripta. Ipsi autem tanquam victores decernunt
quędam, post hac inviolate servanda:
1. Euangelium volunt doceri iuxta patrum sanctorum interpretationem,
quatenus priscis laudatis consuetudinibus non
adversetur; non obtemperantes autem puniendos.
2. Ne quis admittatur ad predicandum, nisi ab ordinario prius
examinetur et idoneus iudicetur.

--747--

3. Ne quid in missa et communicatione sacramentorum, aliisque
constitutionibus et consuetudinibus, utpote ieiuniis, orationibus,
confessionibus, oblationibus, feriis, anniversariis pro defunctis,
innovetur, sed omnia serventur, ut a patribus accepimus.
Minantur poenam non confitentibus ante communionem
et sub utraque specie communicare petentibus.
4. Punituros se dicunt eos, qui esu carnium, vel aliorum prohibitorum
ciborum, aliis sunt offendiculo.
5. Typographis lex datur, ne libros vel picturas excudant, nisi
per ordinarios examinati fuerint et admissi. Insuper nihil
Lutheranum vel Zwinglianum ematur vel vendatur, vel
dono detur in terra ipsorum. Praeter pręfectos constituentur
observatores, id est proditores.
6. Si quis eiectus fuerit ex uno centone propter pręvaricationem
in iam dictas constitutiones, idem eiectus esto et ex aliis
centonibus, neque his, qui fugerint metu penę, ullus apud
ipsos securitatis locus sit.
Ecce, mi frater, sapientiam mundi, quam nimirum irritabit et infatuabit
dominus [1. Cor. 1. 19]. Bene spero de Basiliensibus, quod
non sint subscripturi, nisi dominus eis totus iratus sit. Igitur sive
edantur sive non edantur acta cum pręfatione et conclusione ab illis
sanctissimis, dabitur occasio respondendi maior cum mansuetudine
vehementi. Nam si acta non edentur, prętexes te frustra tanto tempore
expectasse, ut una opera satisfacias duobus exactoribus; sin edentur,
mira commoditas erit respondendi.
Mallem autem, ut consuleretis, quid cum Luthero agendum,
cuius arrogans ingenium, si quo pacto esset placabile citra veritatis
pręiudicium, utile foret, si ei parceretur. Si enim contingeret illam
praefationem edi, posset concordia sua, et brevi scripto, non parum
iuvare piorum causa, tametsi illi non ab homine pendeant. Quin et
in actis ubique nobiscum male audit. Porro, quum non aliunde gravius
periclitemur quam ab his, qui Lutherum sequuntur, videtur adhuc
consultum congredi cum illo. Nihil enim habet aliud, quam quod
perpetuo sonat: "Hoc est corpus meum". Media via esset, si Struthionem
acriter perstringeres, et mansuete in calce libri exponeres

--748--

Martini quoque scriptis satisfactum, quae leviter confutabuntur, si
ostendatur, qualia sunt. Sed quid ego sus Palladem? Age, ut soles,
viriliter, et dominus suppeditabit servo suo virtutem multam.
Vale.
Basileę 17. Octobris.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri suo charissimo.