Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 551a

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

551a

<< Nr. 551 | Index | Nr. 552 >> 

Absender: Comander, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Chur
Datierung: 20 XI (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 776-777




--776--

Gratiam et pacem Christi precatur. Charissime
Sunt multa, quae te scire vellem, sed angustia temporis artatus
potissima obtinere cogor. Nam ea non parum temporis exigunt.
Tuae aeditionis psalterium accepi grato animo, quo utar interim, donec
excusum fuerit alterum. Si quae nova sunt pro defensione euangelii,
ad nos non pervenerunt hiis nundinis. Causa est, quod praefectus
ille Sangansae institorem illum, qui frequenter ad nos divertebat,
detinuit, libellis spoliatum demum dimisit. Pontificii multas machinas
struunt, consilia addunt consiliis, et copias copiis, quo insignem victoriam
nacti triumphent. Sunt autem eorum consilia et machinae
inter alia istaec: extorserunt ex comitiis Spirensibus atrocissimam
quandam epistolam, admonentem tres ligas, ut desistant a coeptis
suis et minitantem immanissima, si pergant. Aliud consilium: fertur

--777--

fama, quod doctorculum illud Badense revocare conentur, quod
cum venerit, ut alter Helias restaurabit omnia [Matth. 17. 11]. Caeterum
Christus praedicatur apud nos, sed parum foeliciter. Omnes
enim quae sua sunt quaerunt et nullus quae Christi sunt [1. Cor. 10. 24].
Attentabimus, si aliquem doctum et Christianum virum in locum
Salandronii, subrogare possimus. Da igitur operam et proinde nobis
de aliquo, qui etiam in linguis aliquid possit et qui non pueris solum,
sed et omnibus nobis, qui plerique rudes sumus, prodesse queat.
Vale.
Ex Chur. 20. die Novembris.
Comander tuus ex animo.
Piissimo viro Huldricho Zuinglio ecclesiastae Tigurino,
fratri suo observando.