Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 551

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

551

<< Nr. 550 | Index | Nr. 551a >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 14 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 774-775




--774--

Gratiam et pacem.
Quod eadem toties moneo, charissime frater, boni consule. Cura
id a me impetret de verbi ac fratris optimi successu sollicito, qui
nihil in votis prius habeam, quam ut Tiguri verbum domini per te
diu ac longissime provehatur, cum edificatione etiam reliquarum
ecclesiarum. In Lutherum scripturus es. Res ipsa ita fieri efflagitat.
Modum ut serves, vehementer refert, ne cum furente insanias.
Tota Wittenberga, hoc est plerique, palam in te, Oecolampadium
et nos loquuntur acerrime. Sunt, qui illic nos fortiter defendant.
Sunt rursus, qui istorum impudentia maledica ad nostras ab illis
partes concedunt, quippe sciunt falsi naturam esse, cum viribus suis
nequeat, aliorum calumniis niti. Adeo depugnat Lutherus autoritate
nacta potius, quam scripturarum nervis. Philippus Melanchthon
videtur nihil in vos acturus. Odit cruentas pugnas pro sua interim
vocatione; sic enim loquitur; profana potius tractabit, quam quod cum
tanto iurgio divinis immorari deberet. Hęc a Martino Cellario

--775--

didici, qui tuum potissimum nomen ob Christi gloriam acerrime
asserit. Habet tamen sua dogmata: illustrandam totam gentem
Israelitarum ac terram Chananeorum hic possessuram, in terrena
etiam potestate praesignes, si rite hominem assequor; praestare baptismum
parvulorum eliminatum, sed usurpandum modo, dictante charitate,
quę externa omnia dispensat. Et id genus quędam. Interea
tamen ad charitatem appositissimus est. Totus huc spectat, ut summa
Christi salva mutuo nos feramus; daturum dominum in posterum
maiorem lucem gratię. Cum Luthero, post multa, de eucharistia
contulit, sed reiectus est repente, tanquam cum fastidio, sed citra
contumeliam tamen. Libri tui et Oecolampadii prostant Wittenbergę,
et sunt, qui lectis subscribant, adeoque Lutherus meditatur
silentium, si ex animo omnia loquitur, tametsi hinc amatores suos
magis inflammet. Verum plerique certum habent, organum dei esse
et hac in causa desipere, ut sic uni deo gestorum gloria omnis tribuatur,
qui cum talibus affectibus tantum spiritus sui donum commiscuerit.
Quare operęprecium feceris, et ex re Christi, ut respondeas, sed
moderatissime, neque ex primo calore. Optarem ego modo deliniare
te, quę huius esses post alterum mensem editurus, ut refrigerato affectu,
quo forte cales, ceu iudex tuam fęturam per intervallum respiceres
diiudicandam. Eo quidem pacto sanissima prodiret, quę alioqui fortassis
morbidum quiddam spirabit. Simili iudicio Lutherus non
scribit et noxiis studiis distentus est; proinde sui amorem refert, quicquid
hac in re conatur. Hęc scribo, mi Huldriche, ut ardentior
de favore nominis tui, tametsi facile coniicio, id me frustra scribere,
quia per te es praestaturus, quicquid vel temperatissimum iudicium
exigere potest.
Qui has pertulit, mirifice te colit, cui dare literas tam accurate
efflagitanti oportuit. Hominem igitur amice interpelles. De techna
episcopi proximo scribemus; nam certam necdum deprehendimus; aliqua
tamen est, quantum exploravimus.
Argentorati 14. Novembris anno 1526.
Vuolfgangus Capito tuus.
Huldericho Zuinglio, fratri suo charissimo, episcopo Tigurinorum.